Skip to the text

Propositio 128

Christo, absolute loquendo, debetur latriæ cultus; attamen ei secundum naturam assumptam, debetur duliæ vel potius hyperduliæ veneratio sancta.

Quod est, quoniam latria est virtus moralis, et inter morales præstantior, parsque justitiæ subjectiva, Deo cultum cærimoniasque impendens, propter propriam, summam et imparticipatam majestatem et dignitatem ipsius. Ideo cultus latriæ proprie sumptæ, non nisi vero Deo debetur, qui solus est proprie adorandus, hoc est colendus et invocandus tanquam altissimus princeps, per se et propria potestate potens salvare. Aliquando tamen adoratio latius sumitur pro duliæ cultu: sicque Nathan legitur regem David adorasse. Quumque Christus sit verus Deus, constat quod cultu latriæ sit condignus:1 imo quum una persona sit verus Deus et verus homo, ipsa persona homo consistens et in humanitate subsistens, est cultu latriæ honoranda, non tamen seorsum humanitas ejus; imo ejus humanæ naturæ secundum se, et Christo ut homini, puta secundum naturam suam humanam, cultus duliæ exhibetur. Dulia quippe est virtus moralis, creaturis in aliqua sublimitate constitutis honorem debitum exhibens. Hinc Christo homini et ejus humanitati hyperdulia excellenter debetur, deinde sacratissimæ Virgini ejus matri. Dicitur namque hyperdulia ab ὑπέρ, quod est super, et δουλεία, servitus, quasi summa servitus.

Denique tota Trinitas una et eadem adoratione colenda est, puta unus, solus, verus Deus, quum in ipsis personis sit una numero majestas et deitas. Nihilo minus quum unaquæque increata persona sit in se vere subsistens persona, ac Deus omnipotens, universorum creator, potest unusquisque fidelis preces suas specialiter dirigere ad quamlibet divinam personam, et eam secundum se specialiter exorare; non tamen cum actuali aliarum personarum exclusione, quasi ipsa sola sit adoranda. Hinc in Missæ officio orationes Ecclesiæ ad Patrem specialiter effunduntur; interdum ad Filium, ut quum dicimus, Fidelium Deus omnium conditor et redemptor; communiter vero ad Patrem, tanquam ad totius Trinitatis principium, id est primam fontalem personam, a nullo manantem: sic et aliquæ laudes, orationes, hymni, sequentiæ, ad Spiritum Sanctum specialiter depromuntur.

Footnotes

  1. III Reg. 1, 23. ↩

Chapter 130 of 161