Propositio 127
Salvator sua humiliatione, crucifixione et contumeliosissima dejectione meruit glorificari, exaltari, et vivorum ac mortuorum judex constitui.
Quod est, quoniam præmium correspondet merito quadam lance justitiæ, et ei proportionatur æquitatis tenore. Hinc Filius Dei factus homo, se in hoc mundo tam profundissime humiliando, meruit maxime exaltari; tamque acerbissimam atque turpissimam mortem patientissime tolerando, promeruit in corpore celeriter præ ceteris glorificari, resurgendo et ascendendo; confusibilissimam quoque dijudicationem et condemnationem ad crucis patibulum mitissime et innocentissime sustinendo, meruit omnium hominum judex constitui. Verumtamen omnia accidentalia ista præmia etiam Christo homini competebant ex unione suæ humanitatis cum increata Verbi persona: attamen meruit ea sibi, ita quod pluribus modis ac rationibus sibi debebantur. — Insuper, tanta fuit beatitudo et glorificatio animæ Christi in superioribus viribus suis, quod et ipsa ab exordio redundasset in corpus sensitivamque partem ipsius (sicut post resurrectionem communem felicitas animarum sanctarum in earum corpora redundabit), nisi Deo sic ordinante ac dispensante, dilata et suspensa fuisset redundantia illa usque ad resurrectionem.
Chapter 129 of 161