Skip to the text

Propositio 129

Christo convenit nativitas duplex, et filiatio solum una.

Quod est, quia nativitas concernit naturam: res etenim dicitur generari, quum per realem productionem sortitur naturam secundum similitudinis proprietatem. Filiatio vero concernit personam: non enim natura rei generatæ, sed persona seu hypostasis genita proprie nuncupatur filius generantis. Quumque in Christo sint duæ perfectæ naturæ et una sola persona, patet veritas theorematis hujus.

Aliquibus tamen apparet, quod in Christo sit filiatio duplex, ratione duplicis naturæ duplici generatione acceptæ. Nam et persona proprie dicitur nasci seu gigni, non natura. Verumtamen, quidquid horum potius defendatur, cavendum ne Christus dicatur filii duo aut duo nati, quum unus et idem sit Filius Dei Patris et Virginis Matris. Interim posset Christus dici filius Virginis, non filiatione reali exsistente in ipso, sed reali maternitate exsistente in matre, et quia realiter ex ea est natus: quemadmodum Deus realiter est creator, non reali relatione exsistente in ipso, sed in creatura.

Chapter 131 of 161