Skip to the text

Propositio 131

Passiones animæ quæ sunt quædam affectiones appetitus sensitivi, fuerunt vere in Christo tempore passionis et ante, ac aliquo modo postea.

Quod est, quia hujusmodi passiones sunt motiones naturales, nec sunt in se defectus detrahibiles. Defectus autem detrahibiles Christus non assumpsit, sed indetrahibiles. Nihil quoque eorum quæ Creator in nostra ab exordio plantavit natura, defuit

Christo in natura assumpta: hinc passione imminente expavit, et tristis fuit anima ejus usque ad mortem.1 Verumtamen, quum virtutes morales perfectissime in Christo exstiterint, et anima ejus a suæ creationis initio fuerit summe confirmata in bono, imo et hypostatice juncta Verbo æterno, passiones prætactæ nunquam fuerunt in Christo inordinate neque immoderate, neque judicium rationis prævenientes, imo ex prævio rationis judicio:23 propter quod in ipso vocantur magis propassiones quam passiones. Nec dubium quin in passionibus pœnalibus, ut sunt timor, dolor, tristitia, vehementer promeruerit nobis. Denique legitur.: Contristatus super cæcitate cordis eorum, circumspiciens eos cum ira, dixit. Porro, quod Isaias prædixit, Non erit tristis neque turbulentus, de inordinata tristitia dictum est. Postremo, post resurrectionem non fuerunt in Christo passiones pœnales secundum quod tales, ut timor, tristitia, sed delectabiles, saltem nonnullæ.

DE SACRAMENTIS

Footnotes

  1. Marc. xiv, 33, 34. ↩

  2. Is. xli, 4. ↩

  3. Marc. xiv, 5. ↩

Chapter 133 of 161