Propositio 133
Baptismus est regeneratio spiritualis, et ceterorum janua sacramentorum.
Quod est, quoniam sicut in vita naturali et corporali primo oportet rem de non esse ad esse naturæ procedere; ita in vita spirituali gratuita necesse est hominem nondum spiritualiter exsistentem, esse ac vivere spirituale acquirere: quod fit primitus in Baptismo, vel realiter et exsecutive suscepto, aut mente intento ac voluntatis affectu atque proposito jam assumpto. Etenim in adultis, mox ut veraciter pœnitent, peccatum omne (quantum ad culpam) dimittitur, non sine gratiæ gratum facientis infusione, dummodo ipsa sacramenta Ecclesiæ accipere tempore opportuno cupiant ac proponant. Hinc triplex assignatur Baptismus, videlicet, Baptismus fluminis, id est aquæ, qui necessarius est simpliciter nondum adultis: nisi forsan pro Christo interficiantur seu propter fidem, ut Innocentes ab Herode perempti (tales ergo Baptismo sanguinis fiunt salvi), aut sanctificentur in utero, sicque Baptismo flaminis emundantur.
In Baptismo aqua est materia, saltem remota; et ipsa ablutio vel intinctio in aqua, materia est propinqua, atque realiter et essentialiter ipse Baptismus. Forma vero ista verborum, Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, est forma sacramenti istius. Nempe in omni sacramento novæ legis sunt materia et forma, seu aliquid materiale et aliquid formale. Denique, prætactam formam verborum non licet mutare sine dispensatione divina, seu familiari consilio Spiritus Sancti: sicut in primitiva Ecclesia Apostoli et alii quidam ad tempus baptizabant in nomine Christi, ut nomen ejus inter homines efficeretur celebrius. Græci quoque baptizant sub hac forma: Baptizetur servus Christi in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Insuper, ad Baptismum concurrit trina in aquam immersio, quamvis nec immersio, nec immersionis trinitas necessario requiratur, imo superfusio aquæ sufficiat: attamen sine rationabili causa non debet quisque baptizans consuetudinem et ritum Ecclesiæ suæ relinquere. Exigitur item recta intentio baptizantis, hoc est intentio specialis ac propria, quæ est baptizandum ad suam baptizare salutem; vel saltem intentio generalis, puta facere quod facit Ecclesia. Porro in necessitate, quicumque homo, sive sit vir sive sit mulier, poterit baptizare, eo quod sacramenti hujus susceptio sit maximæ necessitatis. Unde et materia ejus est vera et simplex aqua, non mixta, quæ facilius potest ubique haberi. Quemadmodum demum in aliis sacramentis, sic in Baptismo quædam sunt de necessitate atque essentia ipsius, ut forma et materia ejus, etc.; quædam vero spectant ad solennitatem ejusdem: ut quod fiat in loco sacro, et in aqua consecrata seu benedicta, et a sacerdote.
Insuper in hoc sacramento aliquid est solummodo sacramentum, ut ablutio ipsa exterior, quæ est sacramentum et sacrum signum interioris mundationis a culpa; aliquid autem est res tantum, ut gratia baptismalis; aliquid res et sacramentum, puta character, qui ponitur in genere qualitatis. Unde si quis ad Baptismum fictus accedat, quamvis effectum Baptismi salutarem non sortiatur, non tamen rebaptizatur: quoniam fictione cessante, mediante charactere consequitur Baptismi effectum.
Originale etiam peccatum in Baptismo deletur, ita quod baptizato non imputatur ad culpam neque ad pœnam: imo mox evolat, si antequam peccet decedat. Fomes tamen seu inclinatio ad prava non penitus tollitur, sed debilitatur. Postremo in receptione Baptismi infunduntur etiam parvulis, gratia gratum faciens, virtutes theologicæ, dona quoque et virtutes caritati et gratiæ inseparabiliter counitæ: quo constat, quod animæ parvulorum baptizatorum valde pretiosis et speciosis, imo pulcherrimis et supernaturalibus ornamentis sunt decoratæ.
Chapter 135 of 161