Skip to the text

Propositio 134

De essentia sacramenti Confirmationis sunt forma ejus atque materia; tamen ad consistentiam ejus etiam alia quatuor requiruntur.

Quod est, quia materia Confirmationis est sacrum chrisma. Forma autem ipsius est ista verborum complexio, juxta usum communiorem: Consigno te signo crucis, confirmo te chrismate salutis. Concurrunt autem et alia quatuor ad esse ipsius: duo ex parte ministri, videlicet dignitas pontificalis, quia a solis episcopis exhibetur, atque intentio debita confirmantis; duo quoque ex parte suscipientis, ut scilicet baptizatus exsistat, et determinata pars corporis, quæ est frons, in qua chrismatis unctio exercetur.

In hoc sacramento datur Spiritus Sanctus ad robur, ita quod gratia in Baptismo collata, in hujus sacramenti susceptione augetur et roboratur. Quumque in hoc sacramento, sicut in ceteris, gratia conferatur, nisi ex parte suscipientis sit impedimentum, hoc est incapacitas seu indignitas ad eamdem, puta mortale peccatum; ideo confirmandus confiteri debet antequam confirmetur, quamvis hoc non oporteat de necessitate sacramenti. Quod si opportunitatem confitendi non habeat, proponat firmissime confiteri celerius quo quiverit. Imprimitur quoque character, id est specialis quædam potestas et configuratio virtualis ad Christum, in sacramento hoc, quemadmodum in Baptismo et Ordine sacro: unde nec iteratur, sicut nec illa. Hinc sicut baptizatus mediante charactere baptismali consequitur Baptismatis gratiam, fictione seu alia culpa mortali in qua hora suæ baptizationis fuit, per contritionem deleta, ita de indigno confirmato tenetur. Denique per Confirmationis sacramentum fideles ad spiritualem adscribuntur militiam, atque ad fidei defensionem, ut in campo sæculi hujus contra aciem vitiorum, et contra invisibiles itemque visibiles Christi ac suæ salutis hostes, strenue prælientur. Idcirco chrismate unguntur in fronte, tanquam in loco pudoris, ne nomen Domini confiteri ac tueri verecundentur. Ad genam quoque cæduntur, in signum quod præliaturi sint, et multa passuri. Insuper, quod confirmandus præsuli per aliquem præsentetur, teneatur, et linteo quodam ad frontem ligetur, ad bene esse et condecentiam, non ad necessitatem hujus pertinet sacramenti.

Postremo, in triplici sacramento unctio chrismatis tribus fit modis. In Baptismo quippe exercetur in vertice, ad susceptionem fidei designandam: quia in vertice est cellula rationalis, hoc est potentiæ sensitivæ rationi præsertim deservientis. In Confirmatione fit in fronte, ad denotandum confessionis audaciam: cujus impedimenta sunt timor et pudor, qui in fronte per ipsius pallorem et ruborem panduntur. In Ordinis autem susceptione fit unctio ista in manibus, ad figurandum potentiam consecrationis dominici corporis, quia per manum designatur potestas.

Chapter 136 of 161