Skip to the text

Propositio 135

In aliis sacramentis Christus virtualiter per suos continetur effectus; in Eucharistiæ autem sacramento vere, substantialiter incomprehensibiliterque consistit.

Quod est, quia in omni universitate et genere, ubi plura inveniuntur talia per participationem, est unum tale per se et suam essentiam. Cetera vero sacramenta sunt sancta, non perfecte formaliter: quia subjectum gratiæ ac virtutis et sanctitatis, non est nisi rationalis intellectualisque creatura. Verumtamen gratia in aliis sacramentis aliquo modo est, sicut prætactum est, per esse remissum, virtuale ac debile.1 Porro in hoc sacramento, fons omnis gratiæ ac virtutis Christus Dominus, Deus verus et homo perfectus, vere realiter adest: cujus anima plenitudinem continet gratiarum formaliter. Præterea, sacramentum hoc cibus est atque refectio communicantis: cibum vero oportet cibando realiter applicari, uniri, inviscerari. Amplius, istud est sacramentum summæ et perfectissimæ caritatis; certumque est quod hujuscemodi caritas talisve amator, nequaquam contentus est sua communicare dilectis, nisi communicet, donet ac intime uniat illis etiam semetipsum. Christus ergo in hoc supermirabili sacramento est dator et donum, sacerdos et hostia. Quum etenim propter nos incarnatus sit, et omnia passus ac operatus, decentissimum et rationabilissimum fuit ut quidquid de nostro assumpsit et habuit, nobis communicaret et rependeret ad nostram salutem, omnique modo possibili liberalissime converteret, exhiberet ac largiretur.

Ideo, sicut semel se in cruce visibiliter obtulit Deo Patri pro nostra reconciliatione, gratia et salute; ita instituit se quotidie in hoc sacramento invisibiliter pro eisdem causis usque in finem sæculi immolandum, consecrandum, tractandum, sumendum, edendum, ad maximum et excellentissimum Dei honorem, laudem et gloriam, totiusque suæ ad nos dilectionis, pietatis, munificentiæ commemorationem et regratiationem, ob multiplices quoque animarum nostrarum profectus, opes et gratias ineffabiliter grandes et copiosas.

At vero materia sacramenti hujus sunt panis triticeus et vinum vitis, ita quod panis transsubstantiatur omnipotentis Creatoris virtute in Christi corpus, et vinum in sanguinem ejus: sic quod directe et per se ex vi conversionis, sub specie panis tantum est corpus dominicum, concomitanter vero et directa sequela, sunt ibi sanguis et anima Christi, ac deitas ejus, seu increata Verbi æterni persona; conformiter sub specie vini, ex vi conversionis et sacramenti, est sanguis Christi, concomitanter vero corpus, anima et deitas ejus. Denique Christus in sacramento hoc, est corporalis, dimensionatus, imo tantus ut in terris conversans, in cruce pendens, atque in summo cœlo jam residens, nec minus clarus et fulgens in manibus sacerdotis, quam in throno et sinu altissimi Patris. Verumtamen in sacramento non est quantitativo, corporeo ac divisibili modo. Nempe ad proprium locum comparatur, et in eo collocatur, circumscribitur, continetur per propriam quantitatem, dimensionem, figuram; ad exsistentiam vero in sacramento, ratione conversionis, et per species alienas panis vinique remanentes, quæ quamdiu veraciter manent, manent sub eis corpus et sanguis Redemptoris. Ad quas species per prius comparatur substantia corporis Christi ac sanguinis ejus, quam propria quantitas eorum; deinde propria quantitas horum concomitanter, quum non sit realiter separata ab illis: propterea in qualibet parte specierum panis et vini totus est Christus.

Insuper, species illæ in hoc sacramento sunt sacramentum tantum. Corpus autem et sanguis Christi, sunt sacramentum et res: signantur namque per species illas sacramentales; et signant mysticum Christi corpus, quod est in sacramento: hoc est res tantum. Gratia quoque sacramentalis, et incorporatio transformatioque in Christum, seu visio beata, potest vocari res tantum sacramenti istius. Hinc trahitur, quod sacramentum hoc tripliciter accipi potest: primo sacramentaliter tantum, sicut qui sumit indigne ipsum sacramentum; secundo sacramentaliter et spiritualiter, ut qui digne accipit illud, rite videlicet præparatus; tertio spiritualiter solum, ut qui fide et caritatis affectu accipit illud sine reali præsentia sacramenti.

Interim, quoniam Verbum æternum tam incomprehensibiliter et gratiosissime assumpsit corpus humanum, congruentissimum fuit et est ut tot et tanta mirabilia prorsus incomprehensibilia operetur in illo et per illud, quod omnem fandi, intelligendi et regratiandi superet facultatem. Hoc ergo est sacramentum fidei et spei et caritatis: fidei, quia in ipso fides potissime locum sortitur, inenarrabiliter promeretur, ac maxime necessaria esse cognoscitur; spei, quia viaticum est ad patriam Beatorum, pignus et arrha nostræ salutis, et ex ipso perpendimus quid Dominus et Salvator daturus sit in futuro suis electis, quibus se in ista peregrinatione taliter præstat; caritatis, quia in illius institutione et exhibitione, ac jugi permansione nobiscum, ostendit nobis clarissime (certissime quoque ac fidelissime noscimus) quam indicibiliter nos dilexit. Unde hoc divinissimum sacramentum tractando, sumendo, videndo, colendo, debemus divino amore ac fraterna dilectione miro modo accendi, gaudere, proficere. Etenim quidquid corporalis cibus ac potus operatur in corpore, id efficit sacramentum hoc in anima.

Porro forma sacramenti hujus sacerdotibus nota est, nec aliis eam pandere est necesse. Conjunctio autem hæc, enim, in forma illa posita, non est de necessitate sacramenti, sed a sacratissimo Archiapostolo convenienter est intermixta. Hoc ergo est sacramentum sacramentorum, sacramentum summum et incomparabiliter dignissimum ac divinum, purissima mente sumendum: quod qui sumit indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini; judiciumque sibi manducat et bibit, non judicans corpus Domini.2

Footnotes

  1. propos. CXXXII. ↩

  2. I Cor. xi, 27, 29. ↩

Chapter 137 of 161