Skip to the text

Propositio 136

Pœnitentiæ sacramentum est nobis in hac vita maxime necessarium, et velut alter Baptismus, ac secunda post spirituale naufragium tabula.

Quod est, quoniam, heu, heu! in innocentia gratiæ baptismalis paucissimi permanent. Imo facti adultæ ætatis, in mortalia plurimi delabuntur, spiritualiterque merguntur fluctibus vitiorum, atque in turbulentissimo sæculi hujus oceano incurrunt animarum suarum naufragium: in quibus damnabiliter occiduntur, omne esse gratiæ gratum facientis amittunt, sicque in vilissimum nihilum rediguntur, non tamen irrecuperabiliter omnino, durante vitæ hujus curriculo, in quo mors est terminus merendi ac demerendi. Hinc supermisericordissima bonitas ac superoptima providentia Salvatoris nobis providit de remedio alio, ne post Baptismum lapsi, et instar canis ad vomitum suum reversi, desperemus et in sordibus maneamus. Porro remedium hoc, est Pœnitentiæ sacramentum. Pœnitere vero, est pœnam tenere, id est interiorem dolorem de malo culpæ habere ac possidere, si non continue, saltem assidue.1 Dolere vero seu conteri et contritionem de peccato habere, est de jure naturali: quia hoc ratio dictat, quum peccatum maxime sit nocivum, Dei offensivum, et a felicitate, quam homo naturaliter appetit, impeditivum. Est quoque de jure divino, quum et Scriptura id jubeat, et Deus præcipiat. Attamen Pœnitentia prout est sacramentum evangelicæ legis, a Christo est instituta: quod verum est de pœnitentia quæ per verba exprimitur sacerdoti. Cujus pœnitentiæ partes ponuntur contritio, confessio, satisfactio, tanquam integrales partes ipsius, quæ ad esse perfectum Pœnitentiæ sacramentalis concurrunt: in qua exterior illa subjectio, qua confitens se subjicit confessori per exteriora verba et signa, est signum interioris subjectionis et recognitionis propriæ culpæ, qua se subjicit Deo.

Denique, ad pœnitentiam veram requiritur, quod reus doleat de peccato prout offensivum est Dei, puta ex zelo justitiæ, non solum pœnæ timore. Sed et vera contritio non sine caritate habetur, imo simul sunt tempore, quamvis secundum viam et ordinem generationis præcedat contritio. Hinc, quemadmodum summum bonum, Dominum Deum, tenemur toto corde diligere super omnia, et plus quam nos ipsos incomparabiliter, saltem appretiative, ita quod malimus propriam vitam et cetera cuncta creata amittere, quam superpræstantissimum et superamabilissimum Deum per mortale peccatum offendere; ita oportet nos de malo culpæ, saltem mortalis, magis dolere quam de quocumque damno seu malo solum pœnali: et hoc, loquendo de dolore seu contritione qui in superiori est appetitu seu voluntate, ita quidem ut plus nobis displiceat culpa quam quodcumque aliud, eamque magis detestemur. Non tamen oportet quod sit major, intensior et perceptibilior dolor, quam qui est in appetitu sensitivo. Porro ille est passio, non autem essentialiter ipsa contritio, sed consequens eam.

At vero forma sacramenti istius est: Ego te absolvo; atque ut aliqui dicunt, etiam istud: In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Multa etiam in sacramentali confessione valent et conferunt ad culpæ (imo et aliquo modo ad pœnæ) remissionem, puta: humiliatio confitentis, qua se propter Deum subjicit confessori et ejus paret judicio, pœnam quoque seu satisfactionem ab illo injunctam humiliter suscipit et adimplet; accusatio etiam, qua accusat se ipsum, ac pudor et erubescentia, qua de vitiorum suorum turpitudine, frequentia, enormitate, coram Deo et confessore perfunditur atque affligitur; oratio item et absolutio confessoris; et demum vis clavium. Sed et confessorem necesse est habere auctoritatem et jurisdictionem quamdam in confitentem, cujus judex est in foro interiori conscientioso. Proprie autem concernit hoc sacramentum peccata mortalia, per quæ peccans incurrit naufragium. Itaque homo cupiens confiteri, ante confessionem conscientiam suam vigilanter examinet, vitam suam scrutetur, culparum multitudinem magnitudinemque perpendat simul cum circumstantiis aggravantibus culpam: et ita cum præcordiali contritione, grandi pudore, intensissima sui ipsius aspernatione ac pleno emendationis proposito, distincte confiteatur, satisfaciat et emendet; a recidivo quoque abstinere sollicitus sit et conetur, quum et pœnitentia in mortali exhibita sit iteranda, nisi forsan actualiter cessando effectum relinquat in corpore, ut jejunium et abstinentiæ quædam.

Footnotes

  1. II Petr. x, 22. ↩

Chapter 138 of 161