Skip to the text

Propositio 137

Extrema Unctio sacramentum est sapientissime institutum: ad quod quinque concurrunt, et duo potissime ad ejus essentiam pertinent.

Quod est, quoniam in extremis homo se ipsum non multum valens juvare, et nihilo minus in gravissimis tunc exsistens periculis, gratiosissimis eget subsidiis, ut et corporalis sua mitescat molestia, sicque ratio roboretur in Deo, tentatio quoque debilitetur, atque infirmitas ex præcedentibus culpis contracta sublevetur, ac venialia dimittantur, et æger taliter confortatus ac consolatus ad patriam expeditius perducatur. Quumque sacramentum hoc propter hæc omnia impetranda sit institutum, constat quam piissime ac sapientissime Christus ipsum nobis providerit, instituerit ac donaverit. Ad cujus consistentiam et administrationem exiguntur hæc quinque: sacerdos inungens, recta intentio, oleum infirmorum tanquam materia, et forma verborum, videlicet, Per istam unctionem, aut similis; et partes corporis inungendæ, in quibus vis sensitiva, motiva, locutio, concupiscentia vigent.

Denique solis letaliter ægris datur hoc sacramentum, quum sit decedentium et exeuntium medicina, in ægritudine mortis potissimum opportuna. Nec iteratur in eadem infirmitate continua, nisi ultra annum continuetur. Si autem eadem infirmitas renovetur, aut diversæ infirmitates succedant, infra annum poterit iterari. Verumtamen non nisi desiderantibus postulantibusque confertur. Præterea, in hoc sacramento id quod solum est sacramentum, est exterior unctio; res autem et sacramentum, est unctio quædam interior, puta consolatio et perlinitio gratiosa interna; verum res tantum, est confortatio cordis seu spiritualis curatio, et item sanitas corporalis, si uncto expediat, imo ad minus aliqua relevatio ejus. — Insuper, sicut primo Regum legitur, David ter unctus est in regem: primo in domo paterna, secundo in Hebron super tribum Juda dumtaxat, tertio rursus in Hebron, super Israel universum.12 Sic Christianus primo ungitur in Baptismo, secundo in Confirmatione, tertio in sacramento hoc ipso: in quo non imprimitur character, quemadmodum nec in aliis quæ licite iterantur.

Footnotes

  1. I Reg. xvi, 13; ↩

  2. II Reg. u, 3, 4; v, 3. ↩

Chapter 139 of 161