Skip to the text

Propositio 138

Ordo ut est sacramentum Ecclesiæ, est sacrum signaculum et spiritualis potestas data ministris Ecclesiæ ad consecrandum, tractandum administrandumque aliis ecclesiastica sacramenta ac documenta, ad prolificandum spiritualiter in ipsa Ecclesia.

Quod est, quia in innumerabili isto exercitu christianæ politiæ oportuit esse quosdam spirituales patres et superiores, quorum sit inferiores gubernare, docere et conservare in esse gratiæ ac virtutum: quod per sacramentum hoc agitur, quod est supernaturalis potestas; estque totum quoddam potestativum, quemadmodum hierarchia regiave potestas. Unde et septem sunt partes ipsius, quæ per analogiam ordines nuncupantur, puta: sacerdotium, diaconatus et subdiaconatus, qui et ordines sacri vocantur, in quibus et character imprimitur, et habentes eosdem ad continentiam sunt adstricti. Alii sunt quatuor ordines minus principales, satis noti, in quorum quolibet character imprimi perhibetur.

Porro actus principalis sacerdotii est consecrare verum corpus et sanguinem Salvatoris: in quo actu omnes presbyteri sunt æquales; deinde solvere et ligare in pœnitentiæ foro, docere, perficere: qui actus respiciunt mysticum Christi corpus, puta fideles. Sacerdotalis quoque potestas et vis clavium in foro confessionis sunt idem in re, sed differentes habent effectus: idcirco in vi clavium et usu earum omnes sacerdotes non exstant æquales, nisi in necessitatis articulo. Porro episcopatus non dicitur proprie ordo, sed eminentia quædam in ordine.

Ad sacramentum etiam Ordinis sex concurrunt. Primum est potestas ordinantis, quem oportet præsulem esse; secundum est unctio et contactus eorum qui ordinantur, et tangendorum in ipsa ordinatione; tertium, ordo et tenor verborum ab ordinante proferendorum; quartum, intentio ordinantis ac ordinati; quintum, sexus virilis, quoniam mulier capax non est ordinis sacri, quum sexus femineus sit sexus subjectionis, et in omni ordine ordinatus aliquo modo præficitur aliis; sextum, quod ordinandus sit baptizatus. At vero in sacramento hoc aliquid est res et sacramentum, puta character; aliquid sacramentum tantummodo, ut materiale quo potestas ordinis tradi monstratur, ut calix, clavis aut liber; aliquid est res tantum, ut gratia quæ ordinato confertur.

At vero trium sacrorum ordinum actus sunt privilegiati: ideo quicumque aliquem hujusmodi actum cum conscientia peccati mortalis exercet, peccat mortaliter, imo secundum divinum Dionysium, est Dei irrisor et tanquam blasphemus. Quo constat quam innumerabiliter atque enormiter peccent mortaliter potissime sacerdotes incontinenter viventes. Denique qui indigne, hoc est in mortali peccato exsistens, facit se ordinari, mortaliter peccat. Hinc sanctitas vitæ necessaria est ad susceptionem ordinum: non de necessitate sacramenti, quia et impii veraciter ordinantur, sed necessitate præcepti et congruitatis.1

Footnotes

  1. Epist. viii, ad Demophilum. ↩

Chapter 140 of 161