Skip to the text

Propositio 139

Matrimonium sacramentum est ceteris partim carnalius, nihilo minus spirituale, et gratiæ contentivum ac collativum.

Quod est, quoniam Matrimonium definitur, quod sit legitima conjunctio maris ac feminæ, individuam seu inseparabilem vitæ consuetudinem communionemque servans. Sicque ad carnalem ordinatur propaginem: attamen ad Dei obsequium ordinatur. Hoc sacramentum per mutuum consensum animorum viri ac feminæ expressum per verbum de præsenti, quum dicitur, Accipio te in meam, etc., essentialiter fit; similiter per verba de futuro, carnali copula subsequente. Verumtamen ante copulam illam non consummatur perfectione esse sui completi: ideo ante copulam illam separationem admittit per religionis ingressum; non autem post copulam, quantum ad ipsum indissolubile vinculum.

Denique tria sunt matrimonii bona, quibus in se et in suo actu honestatur, et a culpa fit immunis ipsa copula conjugalis. Primum est fides, id est fidelitas mutua inter maritum et conjugem, ita quod ab alieno prorsus abstineant toro; vel fides ipsa catholica et divina religio, quia disparitas cultus solvit aut solubile reddit conjugium.1 Nec inter infideles est connubium secundum perfectam ejus rationem, ut est ecclesiasticum sacramentum: quia sic inseparabilitatem habens, signum est et figura unionis Christi populique fidelis; gratiam quoque continet ac largitur.

Interim, conjugati se possunt accedere: primo, ad solvendum debitum carnis, et ita est actus justitiæ; secundo, desiderio prolis ad Dei obsequium, et ita est latriæ actus. Tertio, pro evitatione incontinentiæ in contorali, sicque opus pietatis vocatur; vel in semetipso, quod est cautelæ, aliquid tamen incontinentiæ habens admixtum, secundum Augustinum, nec carens totaliter veniali peccato. Quarto, desiderio voluptatis. Et hoc est mortale, si procedat ex concupiscentia prædominante: sic quippe est libido extra terminos matrimonii se extendens. Si vero oriatur ex concupiscentia non prædominante, sed infra matrimonii limites coarctata, ita quod commisceri contorali nollet nisi legitime essent conjuncti, venialis est culpa. Et sicut omne opus virtutis ex caritate movente et imperante est exsequendum, ita actus conjugalis, ut vere sit actus matrimonialis, non meretricalis, et impleatur quod ait Apostolus: Honestum connubium et torus immaculatus.

Postremo matrimonii impedimenta tanguntur his versibus :

Error, conditio, votum, cognatio, crimen, Cultus disparitas, vis, ordo, ligamen, honestas; Si sis affinis, si forte coire nequibis : Hæc socianda vetant connubia, facta retractant.

Verumtamen scire oportet, quod quædam sunt de matrimonii ipsius essentia : ideo impedimenta illis contraria impediunt matrimonium contrahendum, dirimuntque contractum, quia non fuit matrimonium verum. Alia sunt de matrimonii solennitate : et impedimenta illis contraria non dirimunt matrimonium jam contractum, sed impediunt contrahendum, ut prohibitio Ecclesiæ tempusque feriatum. In versibus vero inductis, per errorem, ignorantia, per vim, violentia, per ligamen, associatio cum alio legitimo contorali, signatur. De his alibi copiose habetur.

Footnotes

  1. Hebr. xiii, 4. ↩

Chapter 141 of 161