Propositio 140
Nunquam defuit humano generi remedium contra originale peccatum.
Quod est, quia fons gratiæ multo minus deficit in necessariis ad salutem, quam natura in necessariis ad operationem. Quemadmodum autem sub evangelica lege contra originale peccatum remedium est Baptismus, sic olim sub lege circumcisio in maribus posteris Abrahæ. Filiæ vero nondum adultæ, fide, oratione et sacrificio parentum juvabantur et purgabantur. Porro in lege naturæ, ceteris utriusque sexus infantulis fide et sacrificiis parentum seu majorum subveniebatur, prout circa quartum Sententiarum ex verbis S. Gregorii et Hugonis doctores diffusius tradunt. Qui autem in lege ante octavum diem moriebantur, aut perierunt, aut ex dispensatione ante diem octavum circumcidebantur :1 quemadmodum filii Israel geniti in deserto sub Moyse, manserunt incircumcisi usque ad præsidentiam Josue.2
Footnotes
Chapter 142 of 161