Propositio 141
Inter sacramenta Ecclesiæ inveniuntur excedentia et excessa; unum tamen, absolute loquendo, est dignissimum.
Quod est, quia secundum unam considerationem et proprietatem unum sacramentum est eminentius alio, et secundum aliam considerationem ac proprietatem est econverso. Absolute namque loquendo, præstantissimum est Eucharistiæ sacramentum, quoniam substantialiter continet Christum, estque finis et consummatio aliorum. Matrimonium autem dicitur maximum sacramentum significatione, quoniam unionem designat Christi atque Ecclesiæ, animæ quoque cum Deo. Porro Baptismus est sacramentum maximum necessitate seu etiam utilitate, quum in ipso omne deleatur peccatum. Ordo demum maximum asseritur dignitate, potestate et efficacia. Confirmatio præeminet dignitate ministri, quia a solo exhibetur episcopo. Pœnitentia etiam sua indesinenti iteratione potissime suffragatur ac prodest. Unctio autem Extrema, adeptione proxima finis præfulget.
DE GRATIA
Chapter 143 of 161