Skip to the text

Propositio 142

Gratia in Scripturis et dictis Sanctorum variis modis accipitur.1

Quod est, quia nonnunquam pro ipso totius virtutis, liberalitatis atque gratuitæ donationis fonte, hoc est pro gratia increata seu pietate divina gratis donante, accipitur : quemadmodum et natura quandoque pro natura sumitur naturante, quæ Deus est. Sicque Verbum æternum sola gratia naturam assumpsit humanam. Aliquando vero gratia appellatur omne bonum et donum desuper pie seu gratis collatum : et sic dona naturæ etiam gratiæ Dei et gratiosa munera divinæ providentiæ nominantur. Interdum gratia dicitur, quod ad obtinendum gratiam gratum facientem ac veram felicitatem homini condonatur, sive sint prospera sive adversa, sive inspirationes et allocutiones internæ in somno aut vigilia factæ, seu admonitiones humanæ, vel instinctus angelici vel divini. Denique magis proprie gratia gratis data vocatur donum quodcumque supernaturale aut supernaturaliter datum ad communem aliorum utilitatem, ad proximorum ædificationem, ad fidei persuasionem et roborationem: ut sunt miracula, apostolatus, prophetia, discretio spirituum, etc. Quæ gratiæ sine caritate et gratia gratum faciente queunt haberi. Unde dixit Apostolus: Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.2 in bonis; quinto, ad regnum perducit cœleste. Itaque in istis effectibus et consimilibus gratia vocatur præveniens, in quantum actum producit priorem; et subsequens, prout actum causat sequentem. Denique gratia secundum quod largitur spirituale et gratuitum esse, dicitur operans; in quantum vero actum exteriorem producit, nuncupatur cooperans. — Adhuc autem gratia multipliciter sumitur. Primo, pro dilectione, ut quum dicitur: Iste habet gratiam principis sui, id est, acceptus et carus est illi. Secundo, pro dono seu beneficio gratis collato, ut quum dicitur: Iste hanc gratiam fecit illi. Tertio, pro recompensatione hujusmodi doni, prout quis dicitur vicem rependere benefactori, seu gratias agere illi.

Footnotes

  1. Cf. t. XXV, p. 139 C et s. ↩

  2. 1 Cor. xii, 7. ↩

Chapter 144 of 161