Skip to the text

Propositio 143

Gratia pluribus modis dividitur.

Quod est, quoniam quædam est gratia gratum faciens: cui annexæ sunt virtutes formatæ, id est caritate ornatæ, et caritas ipsa, septemque dona Spiritus Sancti: quæ omnia nominantur dona et habitus gratiæ gratum facientis, quoniam spectant ad gratiam istam, et inseparabiliter ei annexa sunt, in quantum sunt virtutes habitusve infusi, et quia per gratiam istam et habitus ei annexos, homo ordinatur, proficit ac pertingit ad sui ipsius salutem. Est quoque gratia gratis data, ut patuit. — Rursus dividitur gratia per gratiam operantem et cooperantem; et iterum, per gratiam prævenientem et subsequentem; itemque, per gratiam inchoantem, prosequentem, et consummantem seu etiam consummatam. Nec oportet has gratias differre realiter, sed penes actus diversos. Gratia quippe multos actus sortitur, specialiter quinque. Nam primo, curat a vitiis; secundo, facit hominem bona velle; tertio, eadem prosequi et implere; quarto, facit perseverare

Chapter 145 of 161