Skip to the text

Propositio 145

Gratiam gratum facientem et caritatem aliqui dicunt realiter esse idem, ac sola ratione differre ab invicem; alii opinantur oppositum.

Quod est, quoniam gratia ista et caritas in multis conveniunt, imo et eosdem actus videntur habere: siquidem etiam caritas infusa, supernaturalis, divina, deiforme et spirituale esse largitur, et est animæ vita, decor et splendor, reddens eam Creatori amabilem et acceptam, ad promerendum quoque idoneam. Quumque omnia quæ gratiæ gratum facienti adscribuntur, per caritatem queant salvari et fieri, nec sine necessitate pluralitas sit ponenda; probabilius istis apparet, quod caritas et gratia sint eadem qualitas, quæ gratia nuncupatur in quantum desuper gratis confertur, et virtus secundum quod perficit mentem ad bene agendum. Denique si dicantur distingui realiter, difficile erit exprimere quid, absolute loquendo, censendum sit inter ea præstantius. Verum alii opinantur, quod propter prætacta motiva sint re et subjecto actibusque distincta: ita quod essentia intellectualis substantiæ subjectum sit gratiæ et commune principium esse vitæ internæ; cunctisque virtutibus ac donis influere, et ramos illos extendere, ac ipsam essentiam rationalem in se ipsa primo ornare, vivificare, spiritualiter ac supernaturaliter substantificare, sint actus speciales et proprii gratiæ. Caritas vero directe ac proprie voluntatem habet perficere, actuare, movere; deinde alias vires atque potentias. Quumque positio ista divini Dionysii documentis consonantior, itemque subtilior videatur, amplius placet.

DE VIRTUTIBUS

Chapter 147 of 161