Skip to the text

Propositio 144

Gratia gratum faciens, est qualitas ac habitus supernaturalis essentiam intellectualis creaturæ perficiens, atque in esse quodam supernaturali, deiformi, accepto ipsi Deo, et ad promerendum vitam æternam idoneo, eam constituens.

Quod est, quia sicut in naturalibus res primo per formam suam substantialem ponitur in esse specifico, per eam quoque efficitur ad operationes suas sibi connaturales apta et efficax; ita rationalis intellectualisque creatura per gratiam gratum facientem in essentia sua perficitur, spirituale ac deiforme esse sortitur, per quod divino et increato esse supernaturaliter conformatur ac placita redditur, atque ad meritorie operandum fit apta et potens: nam esse est ante agere. Denique, juxta hanc considerationem, subjectum immediatum ac proprium gratiæ gratum facientis est ipsa rationalis creaturæ essentia. Hæc gratia manet in patria; et quasi ramificare perhibetur in habitus virtutum atque donorum: non quod gratia realiter aut effective producat virtutes et dona, sed quoniam naturali ordine, non tempore, ea præcedit, et ab ipsis supponitur, imo et connexionem habent ab ea.

Chapter 146 of 161