Skip to the text

Propositio 147

Tres sunt virtutes theologicæ et divinæ: fides, spes, caritas; per quas anima rationalis Deo in vita hac desponsatur atque præcipue conformatur.

Quod est, quoniam anima rationalis per vires suas superiores, in quibus superbeatissimæ Trinitatis consistit imago, habet immediatum respectum, ordinationem ac reditionem ad Deum altissimum, a quo solo immediate profluxit et condita est, cujus imaginem et similitudinem sibi gerit impressam. Hinc in solo omnipotente et vero Deo consistit vera et plena animæ beatitudo, atque ad ipsum est reversiva reditione completa per actiones intellectus et memoriæ intellectivæ ac voluntatis. Ad quas actiones prompte exercendas tribus eget virtutibus, per quas ad ipsum convertatur, puta fide, spe, caritate.

Nempe, quum Deus sit prorsus incomprehensibilis, et omnem creaturam infinita excellentia omnino transcendens, ita quod nulla mens creata ad ejus clarum, facialem et immediatum intuitum naturali virtute ac per sola naturalia valeat pertingere; ipse tamen superoptimus et superdulcissimus Deus suam immensam felicitatem et gloriam intellectualibus creaturis supernaturaliter et copiosissime communicare volens, ad obtinendum sui ipsius claram visionem per speciem, hoc est ad contemplandum immediate et clare suam increatam essentiam deliciosissime in se ipsa, instituit et creavit rationalem creaturam. Quumque beatitudo illa supernaturalis et ejus objectum sub ratione objectali beatitudinis tantæ, ac ea quæ nobis revelavit de ipso objecto, Deo uno ac trino, naturalem rationem excedant, nec lumine naturali valeant inveniri, necessaria nobis est fides ad ea credenda; spes quoque, ad ea adipiscenda; et caritas, ad ea jam desideranda atque ad laborandum strenue pro eisdem. — Sicque harum trium theologicarum virtutum est objectum unum et idem materialiter, distinctum formaliter. Deus namque in quantum veritas prima obscure per speculum cognita, non evidenter nec demonstrative, sed potius per auctoritatem et signa seu revelationem, objectum est fidei. Itemque, Deus in quantum summa et objectalis beatitudo, nondum obtenta, sed exspectata, objectum est spei. Et rursus, Deus secundum quod bonitas summa, incomparabiliter præamanda, nondum possessa perfecteque fruita, sed finaliter concupita, objectum est caritatis in via. Porro in patria idem superdignissimus Deus objectum est trium quæ succedunt actibus theologicarum virtutum in patria, sub aliis rationibus, puta: beatificæ visionis, quæ fidei et actui ejus succedit, prout est veritas prima per speciem cognita, et in sua essentia immediate ac limpide visa. Tentionis vero seu comprehensionis, quæ spei succedit, objectum est, in quantum beatitudo summa plene (ut sperabatur) adepta. Porro fruitionis exstat objectum, secundum quod summum bonum jam feliciter degustatum.

Chapter 149 of 161