Propositio 146
Multiplex est virtutis divisio.
Quod est, quia hoc nomen, virtus, multis modis accipitur, ut in Elementatione philosophica est expressum. Nunc autem virtus accipitur pro bona animi qualitate habituque laudando, qua commendabiliter operamur ac vivimus: et virtus sic sumpta, multipliciter definitur. Quocirca sciendum, quod virtus primo dividitur in virtutem naturalem et acquisitam, quæ per naturalem rationem et studium potest acquiri (de qua loquuntur philosophi, et virtutes hujusmodi multi habuerunt gentilium); et in virtutem supernaturalem infusam, ut sunt fides, spes, caritas. Denique virtutes quædam naturales acquisitæ, ut mititas, continentia, temperantia, etiam per infusionem possunt haberi. Dicuntque aliqui, quod sic et sic habitæ distinguantur specifice.
Quædam ergo descriptiones virtutis conveniunt soli virtuti infusæ, ut dum asserit Augustinus: Virtus est bona qualitas mentis qua recte vivitur, qua nullus male utitur, quam Deus in nobis sine nobis operatur. Virtute quippe nemo directe utitur male, quum usus virtutis sit actio ejus elicitive ex ea procedens, quam certum est malam esse non posse, quum et Christus testetur: Non potest arbor bona fructus malos facere.1 Et quamvis qui creavit nos, non justificet nos adultos sine nobis, hoc est sine nostra cooperatione dispositiva et liberi consensu arbitrii, saltem secundum cursum communem, non tamen ei cooperamur in productione habitus virtuosi in nobis: imo ipse solus effective causat in nobis virtutem supernaturalem infusam. Aliquæ vero descriptiones virtuti acquisitæ et infusæ conveniunt, ut dum denuo loquitur Augustinus: Virtus est habitus mentis bene institutæ; et item, Virtus est ordo amoris. Similiter descriptio Philosophi protestantis, Virtus est dispositio perfecti ad optimum: in qua descriptione dispositio extense accipitur, prout habitum quoque includit. Dicitur ergo virtus dispositio perfecti, id est qualificatio potentiæ per virtutem perfectæ, ad optimum, id est ordinatæ ad actum suum et felicitatem. Definitio autem qua dicitur, Virtus est habitus electivus in medietate consistens, quoad nos determinatus recta ratione, prout sapiens determinabit; de virtute morali naturali data videtur, in qua ratio statuit medium. Quemadmodum, verbi gratia, abstinentia ut est virtus moralis acquisita, consistit in hoc, ut tantum de alimentis sumatur, quantum requirit natura ad expeditum exercitium rationis; abstinentia vero infusa superaddit, ut etiam aliquid subtrahatur naturæ pro carnis afflictione et concupiscentiarum domatione, in satisfactionemque culpæ. Insuper, secundum Tullium, virtus est habitus rationi consentaneus, in modum naturæ operans.
Dividitur demum virtus in virtutem theologicam, moralem, intellectualem, cardinalem; itemque in virtutem civilem sive politicam, in virtutem purgatoriam, et virtutem purgati animi, ac exemplarem, ut infra tangetur.
Footnotes
-
Math. vn. 18. ↩
Chapter 148 of 161