Skip to the text

Propositio 148

Fides catholica est virtus divina, radius primæ veritatis, lumen sapientiæ increatæ, intellectum irradians et inclinans ad assentendum firmiterque adhærendum universis quæ Deus credi præcepit ac revelavit.

Est igitur oculus mentis dirigens ac deducens ad patriam claritatis æternæ. Ac juxta Apostolum, fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium. Substantia, inquam, id est inchoatio quædam et fundamentum, puta obscura notitia, divinorum, quæ in patria clare conspicere modo confidimus. Argumentum non apparentium, id est probatio quædam invisibilium: quia quum fidei quæ est virtus non subsit falsum, eo ipso quod aliquid cadit sub fide, probatur sic esse ac desuper profluxisse.

Denique fides certitudinem habet adhærentiæ; scientia vero, certitudinem evidentiæ. Major quoque est certitudo fidei quam scientiæ, ex parte subjecti, puta credentis, qui firmius certiusque adhæret his quæ fidei sunt, quam scitis. Scientiæ vero certitudo est major ex parte objecti, quod non in tantum excedit capacitatem intellectus ut creditum. Fides ergo increatæ veritati innititur, nec aliquid credit nisi prout a prima veritate descendit aut revelatur. Interim de eadem re potest aliquid credi et sciri: sicut de Deo credimus quod trinus sit in personis, et scimus, saltem a posteriori, quod in essentia unus sit et æternus. Sicque idem censetur objectum fidei atque scientiæ, idem plane materialiter, puta eadem res, non formaliter, quia sub alia et alia ratione.

Porro actus fidei est protestatio credendorum: quæ necessaria est ad salutem loco et tempore opportuno. Rursus dicitur esse triplex fidei actus, videlicet, credere Deo, credere Deum, et credere in Deum. At vero caritas appellatur forma, vita, decor, complementum et perfectio fidei. Fides etenim sine caritate spirituali mortua perhibetur, informis et indecora; caritati vero adjuncta, vocatur formata. Hinc duplex asseritur esse fides, puta informis et formata: estque essentialiter et habitualiter eadem numero fides, accidentaliter differens penes perfectum et imperfectum.1 Præterea fides una est ex parte objecti, sicut ait Apostolus, Una fides; sed ex parte subjectorum, numero est diversa. Fides demum superdignissimæ Trinitatis incarnationisque Filii Dei, a principio necessaria fuit, saltem implicite: et ita suffecit simplicibus, qui credebant quæ et majores, qui inde habebant fidem explicitam. Unde ad minus semper necessarium fuit credere breve illud fidei symbolum, quod ad Hebræos deprompsit Apostolus:2 Accedentem (inquiens) ad Deum oportet credere quia est, et quia exquirentium se remunerator sit.

Footnotes

  1. Ephes. 1, 5. ↩

  2. Hebr. xi, 6. ↩

Chapter 150 of 161