Propositio 149
Fides christiana fundamentum habet firmissimum, et efficacissima ac copiosissima probamenta.
Quod est, quoniam fides nostra increato lumini innititur, et eam Deus omnipotens abundantissime atque clarissime roboravit. Non enim naturali ratione inventa est, nec philosophicis probationibus persuasa hominibus, sed desuper revelata, et per innumerabilia miracula, etiam soli omnipotenti Deo possibilia, confirmata. Et hoc ipsum, loquendo in genere, est unum argumentorum fidei christianæ ac evangelicæ legis; atque loquendo in speciali, tot sunt hujusmodi fidei nostræ argumenta, quot ad ejus roborationem hujuscemodi miracula sunt ostensa et vere peracta: quæ in Scripturis canonicis, in legendis Sanctorum et chronicis, in historiis et historialibus speculis copiosissime continentur. Nec potest quis fingere ea facta non esse, quum in suis effectibus, hoc est in totius mundi conversione ad tam admirabilem et incomprehensibilem fidem ac arduissimam legem, limpidissime innotescant ac fulgeant, imo et usque in præsens renoventur, atque per Sanctos Dei ubertim undique perpetrentur. Neque enim armorum violentia, aut tyrannorum potentia, nec magicis artibus, nec philosophicis subtilitatibus introducta est primo hæc fides: imo potius virtute fidei hujus contrita sunt arma, armati quoque in bellis prostrati sunt, ac potentissima regna devotissime receperunt hanc fidem.
Denique, quo reges sævissimi crudelissimique tyranni et præsides vehementius ac violentius nisi sunt fidem hanc exstirpare, immanissimas mortes inferendo fidelibus, eo fides hæc gloriosius crevit, et mirabilius aucta est, supergloriosissimo, vero omnipotenteque Deo legem suam ac fidem protegente, et suos beatissimos martyres in eorum martyriis ac postea tot ac tantis mirificante miraculis, quod frequenter in unius martyris passione quadraginta millia infidelium sunt conversa, imo nonnunquam et ipsi tyranni. Demum et ipsi callidissimi artium magicarum magistri, cernentes se adversum fidem et crucem Christi nil posse proficere, ac inde evidentissime superari, multoties sunt conversi. Et breviter, quamdiu Christiani christiformiter juxta legis suæ tenorem vixerunt, gentiles, Judæi, hæretici, passim et copiose convertebantur ad Christum, signis, prodigiis, miraculis, prophetiis, victoriis, charismatibusque supernis abundaverunt: ita quod juxta magnitudinem incomprehensibilitatis eorum quæ credimus, multiplicata sunt toto orbe terrarum prætacta miracula ac divina charismata et supernaturalia dona. Itaque, quum veritas duobus possit modis probari, puta, naturali ratione, et divina attestatione seu miraculorum ostensione; constat quod fidei nostræ tanto major est certitudo, quanto plura et præclariora sunt patrata miracula pro hujus sacratissimæ ac saluberrimæ fidei roboratione.
Interim, si pensemus quales exstiterint qui hujusmodi sunt prodigia operati, luce splendidius innotescet, quam immunissima fuerint hæc omnia ab omni magicæ artis permixtione. Hi namque fuerunt viri in omni humilitate, patientia, mititate, abstinentia, continentia summi, in Dei et proximorum caritate æstuantissimi, universam magicam artem, gloriamque inanem et laudem humanam vehementissime abhorrentes: qui quanto firmiores et ferventiores fuerunt in fide, tanto ad agenda miracula erant potentiores. Hi mortuos plurimos suscitaverunt, cæcos, surdos, mutos, claudos a nativitate mirabiliter curaverunt; quorum nonnulli etiam solem stare et retroire fecerunt, pravissima biberunt venena illæsi, cordium agnoverunt ac patefecerunt secreta, atque futura mere contingentia prædixerunt. Denique nulla fides, nulla lex alia, habet ista aut hujuscemodi miracula.
Et si objiciatur quod in veteri lege fuerunt, hoc pro nobis est: non enim alia est fides nostra quam patrum sanctorum qui in lege scripta vel lege fuerunt naturæ, quamvis sit modo magis explicita. Hinc et libros veteris Testamenti pro nostræ fidei confirmatione, declaratione et probatione solenniter legimus. Universa quoque quæ credimus, ex illis probamus, et Christi mysteria ex Prophetis ostendimus divinitus revelata et prænuntiata fuisse.
Amplius, quod vehementissime est pro nobis, a tempore quo lex Christi undique cœpit prædicari, lex Moysis orsa est infirmari, et omnis gloria divinorum charismatum, miraculorum, prophetiarum atque cœlestium gratiarum, quibus olim abundavit Synagoga, Judæis ablata est, et per Christi Apostolos ad Ecclesiam ex gentilitate pro maxima parte conversam translata: imo revera quasi incomparabiliter exuberantius data Christifidelibus quam antea Israelitis. Rursus hoc demonstratur ex hac infelicium Judæorum captivitate, derelictione finali, quæ jam per mille quadringentos et amplius annos duravit. Insuper idem monstratur ex irreprehensibili perfectione evangelicæ legis, quæ tota spiritualis est et divina, docens privatum amorem plenissime exstirpare, divinum amorem eminentissime adipisci, Omnipotenti cum summa reverentia, humilitate et puritate servire; et eos qui agunt hoc, cernimus desuper gratiosissime exaudiri, suavissime visitari, rapi, atque in Deitatis oceanum absorberi, suo Creatori tam familiares, caros et intimos esse, ut non immerito ejus secretarii et consiliarii appellentur. Unde et angelicorum spirituum apparitionibus, allocutionibus, informationibus sunt assueti, dæmonibus potentissime dominantes, prævalentes, et maxime displicentes. Postremo, etsi plura eorum quæ credimus, per se sumpta videantur valde mira et quasi incredibilia, tamen dum omnia simul pensantur, rationesque credendorum et prætacta eorum argumenta comportantur, nexus quoque, ordo, consonantia et cohabitudo cunctorum sapientialiter considerantur, clarissime constat nil verius, rationabilius, divinius esse fide et lege christianæ religionis.
Hæc breviter tacta sint hic in communi de rationibus, argumentis et certitudine fidei christianæ: de quibus in aliis multis opusculis, præsertim in Dialogo de fide catholica, et in Tractatu contra Alcoranum atque in Dialogo contra perfidiam sceleratissimi et sordidissimi Mahometi, multo plenius est tractatum.
Chapter 151 of 161