Propositio 150
Spes fidei est condependens, necessaria valde, nequaquam defraudans constanter in Deo sperantem.
Quod est, quia ex actu fidei oritur actus spei. Quamvis enim visio Dei per auxilium gratiæ ejus possit acquiri, attamen qui non credit hoc ipsum, non sperat beatitudinem illam acquirere. Idcirco, quod spes dicitur nasci ex fide, de actibus harum virtutum est intelligendum: siquidem tam fides quam spes est virtus infusa. Est quoque spes multum necessaria ad salutem: propter quod Deus in Scripturis ubertim nos jubet sperare in ipso. Quumque ipse fidelissimus liberalissimusque consistat, ad excellentiam et bonitatem pertinet suam, ut sperantem in se non relinquat: idcirco in omni eventu immobiliter in ipso speremus. Denique, quum beatitudo æterna quam credimus, sit supernaturalis, non valet humanis et propriis viribus obtineri: hinc opus est in Deo sperare, exspectando beatitudinem illam immensam adjutorio ejus nobis præstandam. Spes igitur principaliter et directe respicit bonum illud increatum, deinde media illa per quæ tanquam per causas secundas, instrumentales, adminiculantes, juvantes et cooperantes, tanta obtinetur beatitudo: sicque in beatissima Virgine et aliis Sanctis, et in gratia Dei speramus. Et ita spes sicut et fides, concernit quædam creata per comparationem ad ultimum finem.
Amplius, sicut duplex dicitur fides, puta informis et formata, ita et spes, quæ tamen est eadem virtus. Quumque spes sic definitur, Spes est certa exspectatio futuræ felicitatis ex gratia Dei meritisque sperantis proveniens; intelligitur definitio illa de spe formata, imo potius de actu ipsius. Certitudinem demum spei aliqui dicunt similem certitudini opinionis, quæ formidini de opposito est admixta. Verumtamen, quum opinio (proprie loquendo) non habeat certitudinem, verius dicitur quod spes sortitur certitudinem ex parte objecti, videlicet Dei promittentis ac præmiantis, quum certum sit quod ex parte ipsius non erit nostræ salutis defectus. Ex parte subjecti, puta sperantis, certitudo non est, sed formido, quum ignoremus an simus in caritate, sine qua nihil est meritorium vitæ æternæ; et quamvis sciremus nos in caritate exsistere, non tamen certe agnosceremus an in caritate et meritoriis actibus finaliter perseverabimus. Hinc etiam certitudo spei potest vocari certitudo ex hypothesi, seu suppositione aut conditione. Præterea subjectum spei est appetitus superior, puta voluntas, cujus est beatitudinem præstolari.
Interim, quamvis aliqui dicant, fidem et spem in animabus beatis manere in quantum sunt quædam ornamenta, verius tamen censetur quod non: nec essent ornamenta in illis, quum obscuritas fidei atque carentia spei perfectioni derogent Beatorum. Nec dubium quin quædam sint in viatoribus ornamenta, quæ in comprehensoribus essent deformitates.
Chapter 152 of 161