Propositio 151
Timor ex spe aliisque diversis oritur causis; multipliciter quoque dividitur.
Quod est, quoniam nemo sperat nisi quod optat; et quod optat ac sperat adipisci, veretur non obtinere aut perdere: sicque timor procedit ex spe. Profluit etiam ex amore: non etenim malum timetur, nisi quia oppositum bonum amatur; imo ex amore oritur et spes, quum omnium affectionum prima origo sit amor. Itaque, quoniam de æterna beatitudine acquirenda spem habemus, et de non adipiscenda timemus, præsertim quum aliorum respectu pauci salventur: hinc spes et timor sunt duæ molæ, inter quas oportet nos spiritualiter moli, ne grandes simus in oculis nostris, sed pauperes spiritu, id est humiles, atque in solo Deo fixa sit nostra fiducia; sicque tumor omnis superbiæ frangatur in nobis ac cordis duritia, dum nequaquam de viribus nostris præsumimus, æterna quoque damnationis supplicia sollicite formidamus.
Denique timor est proprie fuga et abominatio mali: quumque malum sit multiplex, est et multiplex timor. Est enim malum culpæ, et malum pœnæ, malum etiam mixtum quid habens de utroque. Et rursus est pœna temporalis, pœna corporalis, pœna spiritualis; pœna vitæ præsentis, pœna vitæ futuræ tam purgatoria quam infernalis, in quarum utraque est duplex punitio, puta damni et sensus. Conformiter quidam est timor filialis, ex caritate Dei scaturiens: quo peccare veremur, ne vultum benignissimi Patris cœlestis in aliquo offendamus, et ne elongemur aut abjiciamur ab eo. Quamvis ergo objectum timoris sit malum, nihilo minus Deum, qui pura est bonitas, et justos timere asserimur, ne ab ipsis nobis malum quod metuimus infligatur. Hic timor filialis est nobilissimus timor, castus, sanctus et manens in patria, præsertim prout est unum septem donorum Spiritus Sancti.1 Secundus est timor initialis, quo mala vitamus, et Deum veremur offendere, partim amore justitiæ, partim pœnarum formidine, principaliter tamen ex caritate. Tertius est timor servilis, quo aut solum aut principaliter malum vitatur intuitu pœnæ. Quartus est timor carnalis, quo quis propriæ pelli timet immoderate, et quæ afflictiva sunt carnis fugit et abjicit: sicut qui digna pœnitentiæ opera facere renuit. Quintus est timor mundanus, quo mala sæculi hujus pœnalia seu temporalia damna immoderate timentur. Sextus est timor naturalis, qui in se nec vituperabilis est, nec virtuosus: quo mors et quæ corruptiva sunt abhorrentur. Hinc passionem et affectionem timoris semper moderemur et rectificemus in nobis. Prorsus enim perversum, magis timere malum pœnæ quam malum culpæ: et sicut mortale peccatum est, magis diligere creaturam quam Creatorem, ita et magis timere illam quam illum. Ideo teste Scriptura, qui timet hominem, cito corruet; qui vero timet Deum, nil negligit.2
Footnotes
Chapter 153 of 161