Propositio 152
Caritas virtutum omnium est suprema, et forma earum ac vita et imperatrix, sine qua nihil acceptum est Deo.1
Quod est, quoniam caritas immediate Deo conjungit, et intellectualium creaturarum voluntatem Creatoris voluntati conformat ac subdit. Ipsam quoque Omnipotens primo et maxime requirit a nobis, et præcipit nobis eam inesse:2 Diliges (inquiens) Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, etc., et proximum tuum sicut te ipsum. Eadem quippe est caritas habitualis qua Deum proximumque diligimus, quoniam bonitas Dei est ratio ob quam diligimus proximos. Caritas ista supernaturalis infusa, est pretiosissimum balsamum Deitatis, specialiter quoque supernaturalis similitudo Spiritus Sancti, mentem creatam increatæ menti potissime supernaturaliterque conformans: qua Deum propter propriam suam superincomparabilem bonitatem pure et summe diligimus, imo et incomparabiliter appretiative, ita quod universis quæ sunt et esse possunt, præponimus et præeligimus eum, quia et minima caritas hoc modo plus diligit Deum, quam maxima cupiditas mundum, et ait Deo: Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.3
Denique hac caritate diligenda sunt quatuor, videlicet, Deus et proximus, proprium corpus et ipsemet diligens: intelligendo per proximum, omnem rationalem intellectualemque creaturam felicitatis capacem, seu actualiter jam beatam. In his quatuor etiam ordo diligendi cadit sub præcepto: quia tenemur primo et maxime Deum diligere, deinde nos ipsos: quia (ut ait Salvator) quid proficit homo si universum mundum lucretur, se ipsum autem perdat?45 tertio proximos, circa quos etiam rectus ordo servandus est, ut primo inter eos diligantur parentes, deinde propinquiores, et hoc ceteris paribus. Porro, quum majoritas dilectionis pensetur ex parte boni quod amans vult et cupit dilecto, certum est quod plus diligere, hoc est magis bonum velle, possumus et debemus aliquibus creaturis, potissime humanitati Christi, sacratissimæ Virgini et sanctis Apostolis, quam nobis ipsis.
Amplius, caritatis sunt tres gradus: quoniam infusa meretur per exercitationem augeri, et aucta per dignum profectum perficitur. Estque infimus gradus caritatis, ut sic Deus toto corde ametur, quod nihil divino amori contrarium admittatur. Secundus gradus est, ut desiderio proficiendi in caritate, etiam illa abjiciantur quæ quamvis in se prava non sint, attamen occasionaliter ab incremento et perfectione divinæ dilectionis multum impedire atque retrahere solent: ut sunt divitiæ, deliciæ et honores, propria quoque libertas, et humana ac mundana societas. Tertius gradus est, ut privato et carnali amore jam prorsus evulso, conemur quantum in hac vita possibile est, indesinenter aut saltem assidue Deo altissimo actualiter esse intenti, fervidissime juncti, inseparabiliterque uniti, transformati et quasi absorpti in ipsum, contemplando, gustando, experiendo quam dulcis est Dominus, quam pulcherrimus, amabilis et superamabilis ipse est; universorum quoque salutem totis cupiendo præcordiis, et satagendo, quantum in nobis est, ut Deus debite honoretur ac diligatur ab omnibus.
Insuper amor est multiplex, puta: naturalis, mundanus, sensualis, carnalis, socialis, spiritualis, divinus. Media vero proficiendi in caritate Dei sunt: proprium cor ab omni iniquitate servare illæsum, imo et a venialibus et quotidianis culpis diligenter abstinere, atque pro ipsis quotidianis quotidie satisfacere; in Deitatis cognitione formata proficere, Deum pro suæ caritatis augmento anxie ac frequentissime invocare, ad ipsum suspirare ac gemere, ei in omnibus vigilantissime obedire, et quidquid in creaturis pulchrum, dulce, amabile occurrit, ad ipsius referre ac ordinare amorem. — Interim, sine hac caritate ceteræ virtutes censentur informes; vivificantur autem, excitantur imperialiterque moventur a caritate, quæ omnium est regina. Verumtamen tanta est similitudo naturalis amoris ad infusum, quod inter eos discernere non valemus.
Postremo, ad caritatem, præsertim ad ejus profectum et perfectionem, omne bonum quod agimus, et cuncta quæ laudabiliter patimur, ordinare debemus tanquam ad finem; omnia item ponere sub ordine divini amoris, ita ut nihil quæramus, optemus aut timeamus, nisi in quantum per illud in Dei amore proficere possumus. Ideo dixit Apostolus: Finis præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.6
Footnotes
Chapter 154 of 161