Skip to the text

Propositio 153

Ad hominem ut est animal rationale ac sociale, spectant virtutes politicæ; in quantum vero spiritualis effici incipit et ad immaterialia ac divina consurgere, pertinent ad eumdem virtutes purgatoriæ, quæ adhuc circa passionum refrenationem et rectificationem partim sunt occupatæ, partim quoque ad divina erectæ sunt; porro virtutes purgati animi ad hominem pertinent jam divinum, contemplativum, heroicum excellenterque reformatum.

Itaque, sicut secundo super Somnium Scipionis ait Macrobius, Plotinus inter philosophiæ professores cum Platone princeps, partitur virtutes in virtutes exemplares seu ideales, et in virtutes politicas seu civiles, in virtutes quoque purgatorias, et in virtutes purgati animi. Etenim universæ virtutes in Deo exemplariter idealiterque consistunt: et prout in ipso sunt, exemplares vocantur, ita quod ratio idealis operum Dei in mente splendens divina, nuncupatur exemplaris prudentia, quam imitatur omnis creaturæ intellectualis prudentia, si fuerit virtus vera: imo quidquid participatæ prudentiæ apparet in brutis, a fontana illa impressum est et profluxit prudentia. Temperantia demum in Deo, est moderatrix et moderantissima illa concupiscibilis conversio intentionis divinæ ad se ipsam reflexa. Fortitudo autem in Deo, est incommutabilis omnipotentia ejus in omni bono. Justitia vero in Deo, est observatio legis æternæ in suis operibus. Verumtamen virtutes istæ morales et cardinales stricte et proprie sumptæ, prout circa passiones versantur, non sunt in Deo, ut nono Ethicorum probat Philosophus.

Præterea, divisio ista virtutum in virtutem politicam, purgatoriam, animique purgati, non est divisio virtutis in species differentes, sed divisio virtutis ejusdem secundum status et gradus distinctos: ita quod eadem virtus secundum gradum suum infimum, quo pertinet ad incipientes, vocatur politica; purgatoria vero secundum gradum medium, quo spectat ad proficientes; atque secundum gradum suum tertium ac supremum, quo concernit perfectos, appellatur purgati animi virtus. Nempe tres status servorum Dei ponuntur, puta status incipientium, proficientium, perfectorum: ita quod incipientium est a vitiis passionibusque recedere, assumendo et inchoando jam opera bona; proficientium vero est incrementis atque profectibus virtutum principaliter insudare; perfectorum autem in termino excellentiæ stare. Nihilo minus omnes isti indigent indesinenter, quamdiu in præsenti degunt exsilio, a culpis se cum diligentia et conatu abstrahere, saltem venialibus, quum non sit homo super terram qui non peccet.1 Quis enim ab omni distractione et negligentia se plenarie reprimat in divinis? Rursus, ad statum incipientium via pertinet purgativa; ad statum proficientium, via illuminativa; ad statum perfectorum, via unitiva, ad quam etiam pertinet mystica theologia. Conformiter, ad incipientes spectat status animalis; ad proficientes, status rationalis; ad perfectos, status spiritualis.

DE DONIS SPIRITUS SANCTI

Footnotes

  1. Eccle. vui, 21. ↩

Chapter 155 of 161