Propositio 154
Septem sunt dona Spiritus Sancti: quæ inter habitus animæ post virtutes theologicas primatum in dignitate sortita sunt.
Quod est, quia quum habitus et virtutes a suis objectis accipiant dignitatem, virtutes theologicæ, quæ habent Deum pro immediato objecto, ab omnibus asseruntur donis ceterisque virtutibus digniores; deinde dona, quæ sunt habitus supernaturales infusi per quos anima rationalis efficitur bene et prompte mobilis, docibilis ac dirigibilis a Spiritu Sancto. Quæ etiam dona, ut solennior tenet opinio, a virtutibus realiter distinguuntur; et eas expediunt, id est, dona perficiunt ipsas virtutes, ita quod virtutes donis adjutæ expeditius operantur.
Porro donorum istorum primum et summum est sapientia: non utique philosophica, informis, naturalis; nec sapientia spectans ad dona gratiæ gratis datæ, per quam ea quæ fidei sunt persuadentur, declarantur ac defenduntur, de qua deprompsit Apostolus, Alii per Spiritum datur sermo sapientiæ;1 sed sapientia salutaris formata, quæ esse non potest informis, de qua Scriptura fatetur:2 Dedit illi scientiam sanctorum. Jacobus quoque apostolus: Quæ desursum (inquit) est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suasibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis.3 Per hanc sapientiam cognoscimus
Deum et ea quæ Dei sunt per gustum internum, et recte judicamus de ipsis per connaturalitatem et conformitatem affectus ad ea, sic quod cognitio affectui est conformis: quemadmodum vir castus et continens judicat bene de castitate. Denique sapientia ista caritati inseparabiliter est conjuncta; et quanto quis amplius crescit in caritate, tanto et in sapientiæ dono: imo et juxta triplicem caritatis gradum jam assignatum, triplex est gradus sapientiæ hujus, quam nemo in mortali existens peccato habet.
Insuper, dono sapientiæ associatur donum intellectus, hoc est habitus intellectivus infusus, in potentia intellectiva exsistens, et eam perficiens ad recte et clare intelligendum ea quæ fidei sunt, puta ipsa credenda, adspiciendo articulorum fidei rationes et argumenta, saltem nonnulla.4 Perfecti etenim viri habent fidem certissimam, cum rationibus credendorum et purificatæ mentis intelligentia. Ceteri, quamvis adhuc pusilli et imperfecti, aliquam tamen habent ac intuentur rationem cur credunt, videlicet vel propter miracula, aut quia sic tenet et credit tota Ecclesia, seu quia Sancti sic docuerunt.
Præterea, consilium secundum quod donum, denotat habitum supernaturalem infusum, non actum prudentiæ moralis politicæ: quo habitu fit mens efficaciter capax directionis Spiritus Sancti in consulendo, præsertim in spiritualibus et divinis ac transcendentibus rationem: quia (ut ait
Scriptura) cogitationes mortalium timidæ, et incertæ sunt providentiæ nostræ. Ideo indigemus supernaturali motore, et ineffabili directione ac habitu hujus consilii.5 Hinc (ut in Ecclesiastico dicitur) anima viri sancti enuntiat sæpe vera, plus quam septem speculatores sedentes in excelso ad speculandum.6
Fortitudo quoque ut donum, est habitus quo roboramur a Spiritu Sancto ad agendum et patiendum in his quæ fidem et evangelicam respiciunt legem: quia (ut fatur Gregorius) Sanctorum fortitudo est carnem domare, spiritum roborare, propter Christum victoriose pati et agere: quæ eminentius fiunt per fortitudinem quæ est donum, quam per virtutes morales.
At vero scientia quæ est donum, non diversificatur penes creata objecta, quamvis circa illa versetur, sicut naturales scientiæ; sed est habitus supernaturalis infusus, nunquam informis, quo per conformitatem affectus et mentis saporem, rite sentimus et judicamus de rebus creatis, quod in ipsis non sit finis ultimus statuendus, præsertim in transitoriis et caducis: quoniam omne creatum in se et secundum se sumptum, est radicaliter vanum, instabile, indigens, atque in nihil vertibile, nisi desuper conservetur.
Interim, donum pietatis est donum quo monemur succurrere proximis, quia ad Dei imaginem et similitudinem sunt creati: et sic pie ad ipsos afficimur, condolemus, succurrimus, secundum gratiæ legem. Virtus autem misericordiæ eis condolet et succurrit ut sunt proximi et egeni.
Postremo, timor secundum quod donum, habitum dicit quo ex inspectione propriæ imbecillitatis ac parvitatis, potissime ex intuitione incircumscriptibilis majestatis Dei, in propriam nihileitatem resilimus, attoniti coram illo, et cum ingenti reverentia adstantes eidem, omneque malum culpæ penitus detestantes. Hinc donum hoc quantum ad actum istum manet in patria, et fuit ac est in anima Christi.
His donis tanquam septem pulcherrimis atque clarissimis stellis, decoratur et radiat anima justi: quibus ut perornemur, ab omni carnalitatis et iniquitatis squalore purgemur et abstineamus.
Verumtamen quidam opinati sunt hæc dona a virtutibus non distingui realiter; sed ista positio verior reputatur, prout in opusculo de Donis plenius est ostensum.
DE BEATITUDINIBUS
Footnotes
Chapter 156 of 161