Propositio 155
Octo beatitudines assignantur.
Quod est, quia beatitudo viæ est dispositio, inchoatio, meritum atque præambulum beatitudinis patriæ: ad quam ascenditur, itur ac pervenitur per octo beatitudines viæ. Oportet namque impedimenta veræ beatitudinis removere: quæ impedimenta sunt divitiæ, deliciæ et honores, ac alia multa.
Ideo contra primum impedimentorum illorum dixit Salvator: Beati pauperes spiritu. Paupertas equidem spiritus est voluntaria divitiarum despectio, spontanea quoque perpessio penuriæ, quantum fieri potest, propter Deum. Rursus, quia initium omnis peccati exstat superbia, et ibi oportet ascensum incipere ubi cessavit ruina; hinc per paupertatem spiritus accipi potest humilitas, quæ tutum et optimum spiritualis perfectionis est fundamentum. Et ne quis ex amissione, subtractione aut carentia temporalium rerum, ad iram aut impatientiam moveatur, secunda beatitudo subjungitur: Beati mites. Mititas quippe est virtus moralis passionem iræ refrenans : impatientia vero propinqua est iræ. Contra delicias quoque carnales subditur tertia beatitudo : Beati qui lugent : sua aut aliorum peccata deflendo, aut ex aliis rationabilibus piisque causis. Præterea, ne in his actibus virtuosis efficiamur remissi, frigidi, inconstantes, additur beatitudo quarta : Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam. Attamen, ne in ipso zelante justitiam relinquatur misericordia, mox sequitur quinta beatitudo : Beati misericordes. Sed quum Deus omnipotens cordium sit inspector, nec ex operibus forinsecus exhibitis beatificet quemquam nisi puritas adsit cordis, recte annectitur sexta beatitudo : Beati mundo corde. Ex qua sequitur mentis tranquillitas in se, et procuratio pacis atque concordiæ inter alios; unde septima beatitudo subjungitur : Beati pacifici. Verum, quum laborantes pro aliorum concordatione et pace, multa soleant pati adversa, adjungitur beatitudo octava :12 Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam.
Itaque beatitudines istæ sunt actus virtutum; et ut videtur quibusdam, sunt actus excellentium (præsertim heroicarum) virtutum, quum beatitudo sit operatio optima. Adaptantur etiam donis. Extense autem loquendo, quælibet actio virtuosa potest beatitudo vocari, et potest unaquæque actio talis ad aliquam beatitudinum præfatarum reduci.
DE FRUCTIBUS SPIRITUALIBUS
Footnotes
Chapter 157 of 161