Propositio 156
Duodecim sunt fructus Spiritus ab Apostolo assignati.
Quod est, quoniam fructus Spiritus est delectatio seu dulcedo in actu virtutis consistens, seu ipsa actio virtuosa jucunda, ex gratia Spiritus Sancti procedens, et ex spiritu rationali elicita et producta. Hinc distinctio ac numerus fructuum attenduntur penes ordinationem et tranquillationem mentis in Deo. Quod primo contingit per dilectionem: ideo primus fructus ponitur caritas, id est actualis dilectio Dei, in quo solo consistit vera pax cordis;1 deinde per spiritualem exsultationem caritati annexam : hinc secundus fructus dicitur gaudium. Et ne gaudium istud turbetur ab aliis, tertius fructus pax nominatur : pax namque est gaudium imperturbatum. Quumque inordinata tristitia tranquillitati mentis plurimum obsit, quartus fructus patientia collocatur, cujus est passionem tristitiæ sedare ac reformare. Patienti demum necessarium est ne ex diuturna dilatione boni optati præmiique sperati dejiciatur: idcirco quintus fructus longanimitas nuncupatur. Interim quoque debet homo benevolus esse ad proximos : propterea bonitas ponitur fructus sextus; atque hanc ipsam benevolentiam opere prosequi tempore congruo : sicque benignitas ponitur septimus fructus. Sed nec ex improbitate et ingratitudine aliorum debet irasci : hinc mansuetudo dicitur fructus octavus; nec proximis dolo nocere : ob hoc nonus fructus ponitur fides, id est fidelitas, quanquam per fidem, fidei certitudo possit intelligi. Insuper tranquillitati et ordinationi mentis in Deo, prorsus contrariantur inquietudo et turbulentia in exterioribus gestis : ideo decimus fructus appellatur modestia; interior quoque irrefrenata libido, sive ad contoralem sive ad alienam : hinc castitas et continentia fructus vocantur.
DE FINE MUNDI
Footnotes
-
Galat. v, 22, 23. ↩
Chapter 158 of 161