Propositio 157
Quamvis finem mundi inferioris et diem universalis judicii nemo queat determinate certitudinaliterque præscire, attamen quædam illos præcedent, quibus visis et cognitis, certum erit generationem et corruptionem in elementis et mixtis cito totaliter terminandas.
Quod est, quoniam Christus in Evangelio protestatur:12 De die illa et hora nemo scit. Nihilo minus tangit aliqua signa, secundum suum adventum ac diem judicii præcessura. Aliqua quoque prædixit futura antequam venient signa illa quæ proxima erunt secundo ejus adventui, puta Antichristi adventum, fallacias, et acerbissimas persecutiones quas per se ac suos satellites inferet Christianis.34 Quibus narratis, adjecit: Statim post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit splendorem suum; et tunc apparebit signum Filii hominis in cœlo, et erit consummatio. Veniet ergo Antichristus; sed quando? non valemus determinate nec certo prænoscere. Veniet, inquam, et præ cunctis persecutoribus ac tyrannis Ecclesiam atrocissime persequetur, ac plures decipiet per simulatam sanctitatem, per apparentem et deceptoriam allegationem Scripturæ, per crudelissimas mortes quas infliget constantibus Christianis, per dona et promissa, temporalesque prosperitates quas deceptis a se largietur. Porro signa quæ faciet, omnia erunt mendacia, quoniam ad fallendum ac mentiendum ordinabuntur ab ipso ac suis. Aliqua tamen faciet vera signa: non utique simpliciter miraculosa, hoc est totam facultatem naturæ creatæ transcendentia, nisi forsan præstigialiter tantum.
Interim, quia omnipotens Deus non permittit homines tentari totaliter ultra vires, idcirco in tantis periculis pie succurret; atque ad prædicandum contra Antichristum duos mittet efficacissimos testes, sanctissimos viros, prophetas egregios, in paradisum translatos, nondum defunctos, beatissimos Eliam et Enoch: qui Antichristi detegent falsitates, Judæos quoque pro maxima parte ac alios multos convertent, ac tandem ab Antichristo occidentur; et paulo post etiam sceleratissimus Antichristus virtute Domini nostri Jesu Christi repente interficietur. Quo facto, pene omnes ab ipso decepti resipiscent et credent in Christum, qui in Evangelio contestatur: Elias, quum venerit, restituet omnia. Verumtamen quidam induratissimorum satellitum Antichristi in sua manebunt impietate, dicentes: Quamvis princeps noster occisus sit, nos tamen pacem habemus. De quibus scripsit Apostolus: Quum dixerint, Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. Salvator quoque: Sicut in diebus Noe erant comedentes et bibentes, donec venit diluvium et tulit omnes; ita erit adventus Filii hominis.
Si autem objicias, quia ordo atque perfectio universi consistit in speciebus et permanentiis rerum, non ergo totaliter destruentur hæc inferiora et mixta; dicendum, quod plantæ et bruta ac mixta non viva, non sunt de integritate et perfectione universi, nisi secundum statum mutabilitatis præsentis.
Postremo, sicut persecutio Antichristi erit gravissima, sic et erit brevissima: in qua cultus Christianitatis maxime deprimetur atque latebit, tamen ad modicum tempus. Sed et Antichristo occiso, aliquanti dies concedentur deceptis ab ipso ad pœnitendum; sed pauci, ut creditur.
DE EXTREMO JUDICIO
Footnotes
Chapter 159 of 161