Propositio 158
Universale erit judicium, quod Christus in natura assumpta efficiet.
Quod est, quoniam homines in hac vita peccant in corpore et anima: ideo in utroque simul judicabuntur, et punientur aut glorificabuntur. Denique, etsi interim unusquisque in morte particulariter judicetur secundum animam, ut determinata persona: condecet tamen ut in generali judicio judicetur cum ceteris, ut pars totius generis humani ac universi; et rursus, ut Deus altissimus ab omnibus tunc simul clarissime agnoscatur esse justissimus judex, et sua majestas tunc omnibus excellentissime reseretur; itemque, ut Christus propter homines ab hominibus impiis ignominiosissime judicatus et trucidatus, tunc gloriosissime in præsentia omnium honorificetur. Itaque, imminente generali illo judicio, omnipotente Dei virtute universi mortui suscitabuntur in eisdem corporibus in quibus vixerunt in sæculo isto; et erunt tunc pulveres corporum defunctorum in obedientia prorsus plenissima, ita quod omnipotentis Dei imperio ac ministerio angelorum, redibunt quique ad loca et membra ac corpora sua. Reprobi quoque suscitati, ad locum judicii ab angelis deferentur. Sancti vero vi suæ agilitatis advenient: mox namque ut sua receperint corpora, beatitudo animarum eorum redundabit in corpora; ipsaque corpora Deo effective agente glorificabuntur, et quatuor dotibus ornabuntur. Corpora vero impiorum jacebunt in terra, luto et plumbo graviora, fœtidissima, imo et turpiora quam dum erant in sepulcris pro media parte corrosa, in tantum quod obstupescent super tanta suorum miserrimorum corporum fœditate, deformitate et abominabilitate.
Interim, adventum ac faciem supermetuendissimi Judicis præcedet ignis conflagrationis, qui mundum istum inferiorem exuret et purgabit, et quæ in eo viva invenerit consumet. Ac ipso durante incendio, Christus cum omnibus Sanctis descendet, et disceptabit contra iniquos, ac ipsos convincet. Nec ignis ille in corpora aget Sanctorum, sed inflammabit in circuitu adversarios Dei. Denique omnipotente Judicis summi potentia cito complebitur illud judicium.1 Dicetque Christus electis: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum;23 ad reprobos autem: Ite, maledicti, in ignem æternum. Moxque ignis conflagrationis involvet injustos, et cum omni suo calore, fœtore, immunditia, descendet cum illis in tartara; quod vero lucis, puritatis et amœnitatis in ipso exstiterit, ad superiora ascendet. Postremo eodem momento electi cum inæstimabili gloria, cernentibus reprobis, conscendent cum Christo in cœlum empyreum, et innovabitur mundus: ita quod non solum cœlestia corpora, imo etiam elementa venustiori ac ampliori lumine, pulchritudine, amœnitate decorabuntur.
DE FINALI RETRIBUTIONE
Footnotes
Chapter 160 of 161