Skip to the text

Propositio 159

Sicut electi in cœlo empyreo omni felicitate et gaudio inexcogitabiliter implebuntur, sic reprobi et injusti in inferno omni supplicio, calamitate, tristitia erunt perpetue inenarrabiliter adimpleti.

Quod est, quia universi electi erunt in summo cœlo, quod est locus dignissimus atque pulcherrimus, et corpus admirandæ et valde incognitæ virtuositatis; ac ibi erunt immediate uniti, profundissime quoque immersi, itemque calidissime, suavissime, inavertibiliter ac prorsus totaliter absorpti in fontem totius boni, in objectum opulentiæ infinitæ, in ipsam superessentialem dulcedinem increatam, in superamœnissimum, superamabilissimum ac superpulcherrimum Deum: cujus bonitatis fruitione, cujus supersplendidissimæ veritatis intuitione, cujus potentiæ participatione tam felicissime ac abundantissime replebuntur, tam suavissime afficientur, tam ferventissime ac immobiliter inardescent, quod plus appetere non valebunt. Denique, sicut quis totus ac totaliter repleretur doloribus ac tormentis, si in medium æstuantissimæ fornacis projiceretur ac teneretur; sic beatissimæ illæ creaturæ Creatori tam plene ac proxime counitæ, inæstimabiliter delectantur, ferventissime diligunt, præcordialissime regratiantur, devotissime ac jucundissime laudant. Atque ut probabiliter creditur, in glorificatis hominibus laus erit vocalis, inenarrabiliter concors, dulcis, jucunda. Insuper clare contemplabuntur, deliciosissime sapient, voluptuosissime perfruentur ac sentient supergloriosissimæ Trinitatis communicationem et emanationem ad intra, mutuam intuitionem, fruitionem, dilectionem, amplexum: in quibus omnibus indicibiliter, invariabiliter ac penitus contentative gloriabuntur, sic quod amplius affectare nequibunt. — Hæc est essentialis ac principalis omnium electorum beatitudo et gloria: cujus comparatione universa jucunditas in objectis creatis consistens, est tanquam punctus et veluti gutta permodica ad totum Oceanum; quanquam et illa lætitia, illud præmium accidentale, merces illa accidentalis, secundaria et adjecta, ineffabiliter omnia hujus mundi gaudia superet et excedat, potissime speculatio humanitatis Verbi æterni ac præclarissimæ Matris ejus, deinde omnium civium supernorum.

Denique tres erunt dotes animarum felicium, visio, tentio, fruitio: quæ quanto fuerint eminentiores in illis, tanto præclariores erunt. Insuper et quatuor dotes in earum corporibus erunt, nempe impassibilitas, claritas, agilitas atque subtilitas: quæ utique corpora etiam suavissimi erunt odoris. In tanta demum beatitudine erit secura æternitas et æterna securitas.

Verum in infelicissimis reprobis et damnatis omnia se habebunt opposito modo: in quibus erit gravissimum et pœnalissimum odium Dei ac detestatio omnis boni honesti, mutuus quoque importabilis rancor, inconversibilis a summo bono aversio, supermœstissima mens, desolatissimus animus, perpetua et intolerabili desperatione plenissimus; sulfureum, inexstinguibile afflictivissimumque incendium, sed et intensissimum frigus; infelicissimum invidiosissimumque consortium, maledictio atque blasphemia supersanctissimi Creatoris, pœna sensus et pœna damni.

Postremo, in solo originali peccato defuncti, erunt in limbo seu loco suo absque sensibili pœna, naturali felicitate contenti.

Ut ergo tantas reproborum evadamus miserias, tamque indicibilem electorum beatitudinem consequamur, coram Creatore et Salvatore nostro indesinenter timorati, custoditi, ferventes atque solliciti simus. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

FINIS ELEMENTATIONIS THEOLOGICÆ.

Chapter 161 of 161