Skip to the text

Proœmium

EXPOSITIO MISSÆ

MEMORIAM fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus, escam dedit timentibus se. Ps. cx, 4, 5.

Amator hominum, Creator atque Salvator noster, humanam mentem ad divinorum beneficiorum oblivionem et ingratitudinem pronam cognoscens, tale nobis passionis dilectionisque suæ memoriale reliquit, ut jam saxis sit durior et ferro rigidior qui tantæ caritati ac liberalitati ingratum se exhibet. Nempe ante diem festum Paschæ, quum dilexisset suos qui erant in mundo1, volens corpori suo mystico, id est militanti Ecclesiæ, ardentissimi sui amoris arrham relinquere, Sacramentum corporis sui ac sanguinis instituit, in quo velut in speculo, omnia relucerent per fidem quæ ipse pro nostra salute assumpsit, fecit et pertulit. Et ideo discipulis, atque in eorum persona universis sacerdotibus, dixit:2 Hæc quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis; quatenus toties flamma divinæ caritatis cor nostrum accenderet, quoties pignus tanti amoris reciperet sive recoleret.3

Sed quoniam consecratio hujus sacramenti solis sacerdotibus credita est, quod eis agere nisi in officio Missæ non licet; idcirco ad tale officium digne fructuoseque peragendum, cum omni sollicitudine et fervore parare se debent, quatenus, sicut Damascenus quarto libro hortatur, cum omni timore et conscientia pura et inhæsitabili fide accedant. Malis namque ministris fas non est sacra symbola (id est exteriora signa vel vasa) contingere, quemadmodum Dionysius ait.4 Unde, quotiescumque sacerdos sine vera cordis contritione et cordiali pœnitentia celebrat, toties graviter peccat, ut Thomas tertia parte ostendit.5

Tenetur ergo sacerdos cum ingenti devotione et actuali attentione celebrare. Devotio autem est actus voluntatis ex divina caritate procedens. Voluntas vero nil diligit, nisi quod intellectus cognoscit, ut decimo de Trinitate Augustinus testatur. Ut ergo sacerdos sacratissima verba Missæ devote et affectuose, id est cum interno quodam suavi sapore, pronuntiet, oportet ut ipsorum verborum sensum luculenter intelligat. Verumtamen sensus hic sæpius satis difficilis est, præsertim si quis plene atque profunde verba ipsa perpendat. Expedit igitur ea exponere, et qualiter affectus celebrantis formandus sit, explanare. Quod qui suis viribus implere præsumit, vanissimus est. Ejus ergo misericordissima pietas imploranda est de quo in Psalmo cantamus: Accedite ad eum, et illuminamini, et facies vestræ non confundentur. De cujus ope et solita pietate confidens, hoc ipsum aggrediar, non proprium sensum, sed Patrum dicta sectando, ad laudem ejus qui est super omnia sublimis et benedictus.6

This image does not contain any tables.

EXPOSITIO MISSƹ

Footnotes

  1. Joann. xiii, 1. ↩

  2. Luc. xxii, 19; ↩

  3. 1 Cor. xi, 24, 25. ↩

  4. De Eccl. hier. c. 1. ↩

  5. Supplem. q. xxxvi, a. 5. ↩

  6. Ps. xxxiii, 6. ↩

Chapter 1 of 40