Articulus 23
De explanatione quintæ partis canonis, scilicet : Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, etc.
JESUS, ut sanctificaret populum, extra portam passus est :1 per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo. In oratione ac parte præhabita oravit sacerdos in communi oblationem hanc a Deo suscipi ; hic autem exprimit, orando in speciali, ad quid velit eam acceptari a Deo, dicens :
Quam oblationem, id est quam materiam oblatam, tu, Deus, id est, tu, Pater cœlestis, in omnibus, quæsumus, benedictam, adscriptam, ratam, rationabilem acceptabilemque facere digneris. Ponuntur hic quinque nomina adjectiva, quæ variis modis exponuntur ; sed omissis illis, tres expositiones tangendæ sunt, quæ meliores videntur. Considerandum ergo, quod in Sacramento altaris est aliquid quod est sacramentum tantum, et aliquid quod est res et sacramentum, aliquid quoque quod est res tantum. Sacramentum vero dicitur signum rei sacræ. Ante consecrationem ergo panis et vinum sunt sacramentum tantum, quia sunt signum dumtaxat rei sacræ, videlicet corporis et sanguinis Christi, in quæ convertentur; sed post consecrationem accidentia panis et vini sunt sacramentum tantum : tunc enim substantia panis et vini non manet, sed accidentia eorum quantum ad repræsentationem supplent vicem substantiæ, quæ conversa est. Corpus autem et sanguis Christi sunt res et sacramentum. Sunt enim sacramentum, id est sacrum signum unitatis corporis mystici (id est Ecclesiæ), quæ fit per caritatem et gratiam Spiritus Sancti ; et sunt res significata per species vini et panis : sunt, inquam, res sacra, gratiam continens multo excellentius quam alia sacramenta. Porro effectus hujus sacramenti, id est gratia sacramentalis, quæ in hoc sacramento confertur digne sumentibus, est res tantum.
Verba igitur præinducta, primo exponuntur de eo quod est sacramentum tantum, id est de materia oblata, videlicet pane et vino. Hæc enim materia per sacratissima canonis verba quamdam idoneitatem seu spiritualem virtutem sortitur, ut sit apta ac digna quæ transsubstantietur seu convertatur in præstantissimum corpus et sanguinem Filii Dei. Dicit ergo sacerdos : « Quam oblationem tu, Deus, quæsumus, digneris facere benedictam », id est quadam spirituali virtute perfusam et sanctam, eo modo quo vasa et templum ac vestes benedicuntur et sanctificantur ut sint apta in divino obsequio instrumenta. Additur autem, « in omnibus » : quod aliqui referunt ad id quod dictum est, « tu, Deus », ut sit sensus : « Tu, Deus in omnibus », id est, tu, Deus, qui es et operaris in omnibus rebus. Deus enim quum sit immensus, et primum principium omnium rerum, omnia penetrat, nec aliquod agens creatum aliquid agere potest nisi in virtute primi agentis, quod est Deus gloriosus et fortis.2 Unde Apostolus ait : In ipso vivimus, movemur et sumus. Sed melius arbitror ut hoc quod dicitur, « in omnibus », referatur ad « benedictam », ut sit sensus : « Tu, Deus, facere digneris hanc oblationem benedictam in omnibus », id est ad hoc quod sit apta ex qua proveniant omnes utilitates et fructus hujus sacramenti. Hæ namque utilitates et fructus, id est effectus gratiarum, proveniunt ex hac oblatione, in quantum convertitur in corpus et sanguinem Christi, quæ spiritualiter alunt, perficiunt et reparant eum qui digne sumit Sacramentum altaris. Sequitur : « adscriptam », id est, tu, Deus Pater, digneris facere hanc hostiam « adscriptam », id est in libro divinæ memoriæ, qui est approbatio divini judicii, reponibilem, eo modo quo opera bona scribi dicuntur in libro vitæ, id est in approbatione divina, ne scilicet obliviscaris oblationis nostræ, non habendo eam acceptam; vel « adscriptam », id est inter sacrificia tibi ab aliis digne ac fructuose oblata reputatam, ut scilicet placeat tibi quemadmodum oblationes Sanctorum complacent tibi. Digneris quoque oblationem hanc « ratam » facere, id est efficacem, firmam ac stabilem, « rationabilem », id est congruam, ut convenienter convertatur in corpus Christi et sanguinem, et « acceptabilem », ne propter indispositionem suam displiceat: quamvis enim panis converti possit in corpus Christi sine solennitate Missæ et prævia hac benedictione ac prece, non tamen sic fieri decet; et si sic fieret, non esset oblatio acceptabilis Deo ex parte offerentis.
Secundo, præinducta sacratissima verba exponuntur de eo quod est res et sacramentum, videlicet de corpore Christi, vel de ipso Christo, qui est hostia benedicta, adscripta, rata, rationabilis et acceptabilis, ut sit sensus: « Tu, Deus, digneris hanc oblationem facere benedictam », id est, digneris eam convertere in carnem et sanguinem Christi, quæ sunt hostia benedicta, id est omni carens macula culpæ atque omni gratia adornata; « adscriptam », id est, digneris eam convertere in carnem Christi, quæ est adscripta, id est Verbo Patris in unitate personali inseparabiliter indelebiliterque unita, ac per hoc in libro vitæ excellentissime scripta; « ratam », id est, digneris eam convertere in carnem Christi et sanguinem, quæ sunt sacramentum ratum seu hostia rata, id est firma et efficax, imo in perpetuum durans, cui non succedet sacrificium aliud neque perfectius sacramentum: quod sacrificiis et sacramentis veteris Testamenti non convenit, quoniam in adventu Christi cessare cœperunt, instituto in Cœna hoc sacramento; « rationabilem », id est, digneris eam convertere in carnem et sanguinem
Christi, quæ sunt oblatio et hostia rationabilis, id est apta et congrua ad placandum: rationabile quippe est ut Deus per oblationem tam dignissimæ hostiæ mitigetur; et « acceptabilem », id est, digneris eam convertere in corpus et sanguinem Domini, quæ sunt oblatio summe accepta et grata Deo ac placita. Corpus autem et sanguis Christi, prout consecrantur in altari, non sunt duo sacramenta, sed unum, unitate integritatis seu perfectionis, quoniam ordinantur ad eumdem principalem effectum, qui est spiritualis refectio animæ, ad quam necessaria sunt cibus et potus spiritualis, id est corpus Christi et sanguis, quemadmodum Christus testatur: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus;3 non utique ventris, sed mentis, quæ per hoc sacramentum spiritualiter alitur, confortatur, perficitur, et ad æternam felicitatem perducitur.
Tertio, exponuntur verba prædicta de eo quod est in Sacramento altaris res tantum, scilicet de effectu hujus sacramenti, seu gratia sacramentali, ut sit sensus: « Digneris », Domine « Deus, hanc oblationem facere benedictam in omnibus », id est talem ut per eam a te benedicamur gratiamque cœlestem in omnibus adipiscamur, « adscriptam », id est talem ut per eam in electorum consortio conscribamur et inter salvandos computemur, « ratam », id est talem ut per eam in Christo stabiliamur in omni bono, « rationabilem », id est talem ut per eam non bestialiter sed rationabiliter et sapienter conversemur, et « acceptabilem », id est talem ut tibi per eam placeamus.
Sequitur autem in canone: ut nobis cor†pus et san†guis fiat, id est, ad hoc digneris hanc oblationem facere benedictam, adscriptam, etc., quatenus oblatio hæc « fiat nobis », id est ad nostram salutem, ad nostrum quotidianum profectum, atque ad vitiorum nostrorum expurgationem omniumque spiritualium donorum multiplicationem, « corpus et sanguis » dilectissimi Filii tui, Domini nostri, Jesu
Christi. Pater enim diligit Filium amore immenso et omni menti creatæ inexperto. Sed utinam, o Pater æterne, o Deus pietatis immensæ, dum verba hæc profero, merear parumper in affectu moveri et tangi a te, ut vel modice gustem et sapiam quo caritatis ardore diligas unicum Filium tuum et diligaris ab eo. Agnoscendum præterea, quod Deus Pater diligit Christum, Unigenitum suum, amore intensive infinito, in quantum Christus est Deus; sed in quantum est homo, non diligit eum Pater amore simpliciter infinito, sed nec Filius hoc modo est infinitæ bonitatis: sed tamen majori dilectione diligit Pater Christum in quantum est homo, quam totum universum, visibilia et invisibilia, rationalia et intellectualia. Christus quoque in quantum est Deus, diligit Patrem amore immenso; et id sentire oportet de Spiritu Sancto. Sed prout est homo, non diligit Patrem amore infinito, sed tamen majori ac magis ardenti quam omnes simul electi qui sunt vel erunt.4 Pater namque majus bonum contulit Christo homini quam toti universo: quia humanitatem ejus univit Filio suo adorando in unitate personæ, ita quod eadem est personalitas increati Filii Dei et naturæ humanæ a Verbo assumptæ, sic quod in eodem esse personali in quo Verbum Dei Patris æternaliter est subsistens, natura humana Christi per assumptionem a Verbo semper subsistit et sine fine subsistet; et hoc donum omnia dona ceteris omnibus præstita eminenter transcendit.
Fiunt autem tres cruces super oblatam materiam, dum dicitur, « benedictam, adscriptam, ratam », ad honorem supersanctæ et adorandæ Trinitatis, et ad insinuandum quod effectus orationis istius a tota beatissima Trinitate nobis donetur: nam ipsa hanc ineffabilem conversionem panis in corpus et vini in sanguinem Christi facit, et nobis gratiam justificantem et sacramentalem largitur. Fiunt quoque duæ cruces, dum dicitur, « corpus et sanguis fiat », ad designandum immolationem Christi in cruce, et sanguinis sui fusionem. Aliæ multæ rationes assignantur ab aliis, sed istæ sufficiunt.
Footnotes
Chapter 24 of 40