Skip to the text

Articulus 13

De Evangelio et Symbolo.

EGO sum lux mundi, ait unigenitus Filius Dei. Quemadmodum dictum est, evangelica doctrina perfecta est, ad quam disponit doctrina Apostolorum ac Prophetarum :1 idcirco post Epistolam et ea quæ effectum ejus signant, Evangelium sequitur.

Præmittit autem diaconus, Dominus vobiscum : quoniam Christus dixit discipulis, quos ad prædicandum Evangelium misit :2 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite, Pax huic domui. Secundo, ad designandum quod Christus, qui est immediatus evangelicæ veritatis magister et auctor, non est solum homo, sed etiam Deus.

Porro Evangelium in sinistra cantatur :3 quoniam Christus, summus Evangelii prædicator, non venit vocare justos, sed peccatores ; secundo, quia Judæis in incredulitate sua manentibus, gentiles, qui per sinistram exprimuntur, Evangelio crediderunt. Quum vero Evangelium dicitur, stat plebs capite nudo, et in principio signat se, tanquam de cruce Christi non erubescens, sed glorians, et velut parata confiteri Evangelii fidem, et etiam, si opus est, mori pro eo. Unde plurimum reprehensibiles sunt qui tempore evangelicæ lectionis sine speciali necessitate vel causa sedent, vel sustentaculo innituntur.

Congruentissime vero post Evangelium dicitur Symbolum fidei, scilicet Credo : nam confessio fidei christianæ est fructus evangelicæ disciplinæ. Dicitur autem symbolum quasi collectio articulorum fidei orthodoxæ ; et est triplex, videlicet : Apostolorum, quod in Prima et Completorio in silentio dicitur, ad insinuandum quod in primitiva Ecclesia fides in persecutione et in tribulatione fuit, et occulte prædicatores habebat ; aliud est symbolum Athanasii, Alexandrini episcopi ; tertium est symbolum Patrum, videlicet trecentorum decem et octo episcoporum, in Nicæna synodo editum contra Arianorum perfidiam, qui supergloriosissimæ Trinitatis substantialem unitatem negabant.

Præterea, quo virtus est dignior, eo actus ejus est magis meritorius atque divinior. Quum ergo virtutes theologicæ, quarum fides est una, dignissimæ sint, actus earum sunt maxime meritorii : et ergo christianæ fidei actualis et devota confessio plus quam dici potest vel credi meritoria est. Ideo omnia symbola hæc cum magna attentione et diligentia sunt dicenda, potissime tamen in Missa.

Footnotes

  1. Joann. VIII, 12. art. præced. ↩

  2. Luc. x, 5. ↩

  3. Matth. ix, 13. ↩

Chapter 14 of 40