Articulus 19
De pleniori elucidatione præinductorum.
DIRIGATUR, Domine, oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.1 Quemadmodum Sapiens ait, omnis sermo Dei ignitus.2 Et David :3 Ignitum (inquit) eloquium tuum vehementer. Præinducta itaque canonis verba igne divini amoris redundant ac igniunt : unde cum ardentissimo mentis affectu promenda sunt. Porro oratio ardens et humilis esse debet : nam desiderium pauperum, id est ardentem affectum humilium, exaudivit Dominus.45 Qui enim ardenter orat, valde cavere debet ne propriis meritis innitatur vel confidat. Rursus, qui suis meritis non confidit, sed humiliter orat, omnino vitare habet ne in orando pusillanimis efficiatur aut segnis.
Ut ergo Spiritus Sanctus, qui utique principaliter auctor est canonis, ad talem orationem nos incitaret, idcirco in ipso exordio canonis duo verba præmisit, quorum alterum dilectionem inflammat, videlicet « Pater », alterum fiduciam exauditionis præstat, propter bonitatem ejus qui petitur, scilicet « clementissime ». Et ad designandam atque augendam interiorem cordis humiliationem, inclinat sacerdos ante altare prædicta verba dicendo.67 Facit etiam tres cruces, dum dicit, « hæc dona, hæc munera, hæc sancta sacrificia illibata », ad designandum triplicem Christi crucifixionem :8 nam crucifixus est linguis Judæorum clamantium, Tolle, tolle, crucifige eum ; item, iniqua sententia judicis ; tertio, manibus ministrorum qui eum ligno affixerunt. Vel ad figurandum tres acerbissimas pœnas quas toleravit pro nobis. Prima erat dum caro ejus tenerrima flagellis totaliter lacerabatur ; secunda, dum caput ejus dignissimum acutissimis spinis perforabatur ; tertia, dum manus ejus et pedes diris clavis fodebantur. Alii dicunt has cruces fieri propter triplicem Christi traditionem : traditus est namque a Deo Patre, a Juda proditore, et a Judæis Pilato.
Sed quæri potest, quum sacrificium novæ legis sit perfectum, utputa verum corpus Christi aut sanguis, quod pro Ecclesia Dei offertur, quomodo hæc dona, hæc munera ante consecrationem offerantur pro
A Ecclesia. Et respondendum, quod non offerimus panem et vinum pro Ecclesia simpliciter et absolute, vel tanquam sacrificium principaliter finaliterque intentum, sed tali respectu et intentione, ut convertantur divina virtute in corpus et sanguinem Christi, sicque offeramus Patri cœlesti sacramentum perfectum et sanctum, videlicet corpus et sanguinem Filii sui carissimi.
Præterea, quamvis in toto officio Missæ debeat celebrans omnibus viribus suis esse attentus atque sollicitus, tamen ab exordio canonis debet omnino recollectus consistere, et mente ad divina suspensus, in quantum humana fragilitas fieri sustinet et Spiritus Sancti clementia conferre dignatur ; et ut talem gratiam a Deo in hac parte Missæ mereatur recipere, sic tenetur ante celebrationem et postmodum vivere gratusque esse, quatenus tunc visitari, confoveri et illuminari sit dignus. Nec est melior præparatio ad celebrandum, quam ut sacerdos in omni vita sua sic conversari conetur. ut sit hujus sacramenti condignus minister.
Footnotes
Chapter 20 of 40