Articulus 11
De salutatione et oratione sacerdotis ante Epistolam.
A D quem autem respiciam, ait Dominus, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos?1 Sicut ostensum est, in officio Missæ est ordinatissima mixtio commemorationis divinæ excellentiæ, quam laudamus, et recognitionis nostræ miseriæ, pro qua oramus. Nam post confessionem ante altare, in qua nostram profitemur miseriam, inchoatur Introitus, qui est cantus laudis divinæ, et statim subjungitur Kyrie eleison, in quo rursus humiliamus nos ipsos, nostram miseriam declarantes. Hoc finito, ad Dei laudem convertimur, dicentes : Gloria in excelsis Deo. Quo completo, oratio sequitur, in qua denuo consideramus nos ipsos, et misericordiam imploramus miseriæ nostræ.
Præmittit autem sacerdos salutationem ad populum, dicens : Dominus vobiscum, id est, gratiam vobis infundat devote mecum orandi et sacra verba digne atque salubriter audiendi. Et hæc verba ex libro Ruth 11, 4. Ruth sumpta videntur, suntque affectuose a sacerdote dicenda, velut a mediatore inter Deum et populum, secundum exigentiam caritatis fraternæ, quæ in sacerdotibus exuberantior esse debet.2 Episcopus vero, quia gerit Christi personam, dicit : Pax vobis. Sic enim Christus salutavit post Joann. xx, 19, 21, 26. resurrectionem Apostolos.
Septies quoque salutatur populus manifeste verbis prædictis, nisi quod semel pro « Dominus vobiscum » dicitur, Pax Domini sit semper vobiscum : quatenus exclusis septem mortalibus vitiis, impleatur septem donis Spiritus Sancti, et actibus septem principalium virtutum, quarum tres, scilicet fides, spes, caritas, sunt theologicæ, reliquæ quatuor, scilicet prudentia, quæ est in ratione, justitia, quæ est in voluntate, fortitudo, quæ est in appetitu irascibili, temperantia quoque, quæ est in concupiscibili, cardinales, id est principales, vocantur, et hoc, respectu ceterarum virtutum moralium, quæ omnes ad has quatuor reducuntur. Virtutes autem theologicæ digniores sunt virtutibus cardinalibus. Quinquies etiam vertit sacerdos se ad populum, quater eum aperte salutando, et semel in silentio vertit se, propter quinque apparitiones Christi in die Paschæ : quarum quatuor in Evangelio describuntur ;3 sed quæ Petro creditur facta, non legitur ubi vel quomodo.45
Porro, facta resalutatione populi, Et cum spiritu tuo, sacerdos precem fundit pro populo et se.67 Dicitur autem in Rationali divinorum, quod numerus orationum semper erit impar, videlicet una, propter unitatem divinæ naturæ ;8 vel tres, propter mysterium Trinitatis ; vel quinque, propter quinque vulnera Christi ; vel septem, quia tot sunt particulæ Orationis dominicæ. Nec plures fieri debent, quoniam Christus hunc numerum non excessit, nisi forte propter specialem rationem. Quum vero plures orationes funduntur, debet ultima correspondentiam habere ad primam : et ideo in Missa pro vivis collecta pro mortuis addenda non est, nisi penultimo loco vel antepenultimo.
Præterea, quamvis ubique et semper Deus ab omni Christiano reverenter et pure atque sollicite exorandus consistat, a sacerdote tamen in Missa tanto ardentius sinceriusque orandus est, quanto causa orandi est major, et ipsum officium dignius, persona quoque Christo vicinior, utpote mediator Dei et plebis. Ait enim Basilius : Divinum auxilium implorandum est non remisse, nec mente huc illucque vagante. Nam, sicut ait Christus, Spiritus est Deus, et eos qui adorant, in spiritu et veritate adorare oportet.9
Quanta vero sit dignitas rationalis creaturæ, quæ Deum pro libito in oratione alloqui potest, Chrysostomus pulchre declarat : Considera, inquiens, quanta est tibi concessa felicitas, quanta gloria attributa, orationibus fabulari cum Deo, cum Christo miscere colloquia, optare quod velis, et quod desideras postulare. Et iterum ait : Nunquam oranti beneficia denegat, qui ut orantes non deficiant, sua pietate instigat.
Est quoque secundum Damascenum oratio, petitio decentium a Deo, vel ascensus intellectus in Deum : unde qui sine attentione petit, vel quæ petenda non sunt postulat, non veraciter orat. Et curandum est oranti, ut saltem cum fervore orationem incipiat : tunc enim totum quod sequitur, virtutem habet, quoniam Deus primam orantis intentionem attendit, secundum Thomam. Quod si talis intentio principio orationis desit, ipsa oratio nec impetrativa nec meritoria est, ut idem testatur.10 Hoc tamen non intelligo quasi orans non possit in prosecutione suæ orationis quidquam mereri, si in principio attentus non exstiterit. Si enim distractionem suam adverterit, et mentem ad Deum erexerit, negligentiam suam recuperabit. Sed hoc unum opinor, quod distractio mentis in principio orationis sit magis periculosa atque nociva quam in processu : imo et in fine orationis seu laudis divinæ plus obest distractio quam in medio. Unde Cassianus multum hortatur nos ut studeamus orationem ac laudem divinam cum fervore finire, et de omissione et culpa admissis veniam humiliter implorare :11 hoc quippe valde proficuum est.
Quamvis autem oratio boni sacerdotis efficacior sit ad impetrandum quam mali, tamen oratio (imo et totum officium) mali sacerdotis virtutem sortitur, et ad impetrandum fit efficax, in quantum sacerdos talis orat et agit in persona totius Ecclesiæ, ut asserit Thomas.
Footnotes
Chapter 12 of 40