Skip to the text

Articulus 21

De explanatione tertiæ partis canonis, scilicet : Communicantes, etc.

LAUDEMUS viros gloriosos et patres nostros in generatione sua.1 Sacerdos imperfectum suum considerans, atque propria merita sibi deesse perpendens, omnium Sanctorum meritis adjuvari desiderat, et totius Ecclesiæ communibus precibus ac bonis operibus participare affectat, dicens in persona sui ipsius ac aliorum qui adstant et secum offerunt, de quibus dixit, Pro quibus tibi offerimus, vel qui tibi offerunt :

Communicantes, id est, preces et merita Sanctorum ac tibi placentium nobis applicantes. Omnes nempe electi sunt unum corpus mysticum, cujus caput est Christus : et ergo preces et merita unius alteri prosunt in quantum uniuntur in Christo. Hæc autem unio fit per caritatem et gratiam. Unde quicumque caritatem et gratiam habet, omnibus Sanctis communicat, id est, meritis eorum adjuvatur atque participat, quemadmodum Scriptura testatur : Particeps ego sum omnium timentium te. Tanto quoque plenius communicantur nobis merita electorum, quanto eis affectuosius conjungimur, et quanto amplius eos veneramur. Idcirco, ut sacerdos plenius adjuvetur meritis Sanctorum ac precibus, facit eorum specialem memoriam, subdens : et memoriam venerantes, id est, venerando agentes, seu venerabiliter recolentes, in primis, id est primo atque præcipue, gloriosæ semper virginis Mariæ, Genitricis Dei et Domini nostri Jesu Christi. Ipsa est enim unica illa amantissima Dei, tota pulchra, omnium Beatorum dignissima. Sed et beatorum Apostolorum ac martyrum tuorum Petri et Pauli, etc. Non fit hic mentio confessorum: quoniam Missa est officium in quo commemoratur mysterium passionis ac sanguinis Christi, confessores autem pro Christo passi non sunt nec sanguinem effuderunt; secundo, quoniam eo tempore quo canon factus est, non habebatur in Ecclesia confessorum solennis festivitas. Ponuntur autem in canone Sancti illi qui pro tunc famosiores erant apud Romanum Pontificem. Ut autem Sanctorum horum memoria devotius recolatur, expedit scire vitam et passionem eorum: aliter non potest affectuosa et perfecta eorum haberi memoria. Additur autem in canone: et omnium Sanctorum tuorum, videlicet quos nunc non expressimus propter prolixitatem vitandam, quamvis ipsi omni honore atque memoria digni sunt, quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus, maxime tamen in isto officio et in actu præsenti, protectionis tuæ muniamur auxilio, id est, defendamur ab insidiis inimici et a distractione ac cogitatione perversa, per gratiam tuam.

Hæc vero Sanctorum memoria plurimum utilis est, sicuti Job consulit:2 Ad aliquem (inquiens) Sanctorum convertere. Nam Moyses et Esdras ac Daniel in orationibus suis leguntur sanctorum Patriarcharum fecisse memoriam, dicentes ad Dominum:345 Recordare Abraham, Isaac et Jacob, etc. Et de Jeremia ait Scriptura: Hic est fratrum amator, qui multum orat pro populo Israel.6 Ex quo innotescit, quod Sancti post hujus vitæ incolatum orent pro vivis, præsertim pro his qui eorum venerantur memoriam.

Sed quæri potest, an sacerdos possit adjungere aliquos Sanctos, ad quos singularem devotionem habet, qui non exprimuntur in canone. Et dicunt nonnulli quod sic. Sed hoc non videtur rationabiliter dictum. Regula namque debet uniformis esse apud omnes ad quos se extendit. Quum ergo canon sit regula, non licet ipsum mutare, nec addendo nec subtrahendo; sed Sancti tales qui non explicantur in canone, ante celebrationem invocandi sunt, vel certe in ipso officio Missæ, per orationes privatas, ut moris est, ante Epistolam et locis sequentibus congruis.

Footnotes

  1. Eccli. xliv, 1. ↩

  2. Job v, 1. ↩

  3. Deut ix. 27; ↩

  4. II Esdr. ix. ; ↩

  5. Dan. III, 15. ↩

  6. Mach. xv, 6. ↩

Chapter 22 of 40