Skip to the text

Articulus 12

De Epistola et Graduali ac Alleluia.

BEATUS homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia :1 pretiosior est enim sapientia cunctis opibus. Convenientissime post orationem Epistola sequitur, in qua populus ad sacramenta Christi per doctrinam disponitur. Hæc enim instructio utilis est ad conservandam gratiam Dei quæ per orationem sacerdotis præmissam collata est. Est quoque necessaria ad digne percipienda ac celebranda sacramenta cœlestia seu Christi mysteria. Nisi enim cognoscamus gratiam et misericordiam atque beneficia Dei, grati esse non possumus, nec cum amorosa devotione ea recipere, venerari, sive recolere. Nil enim diligit intellectivus appetitus, nisi quod noverit intellectus. Qui autem ingratus est donis Altissimi, suscepta meretur amittere et futuris carere. Unde Apostolus ait :2 Qui autem ignorat, ignorabitur. Oportet ergo beneficia Dei agnoscere, quemadmodum rursus dicit Apostolus : Nos (inquiens) non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis.3 Nam ex tali notitia spes roboratur, et caritas vehementer accenditur.

Epistola igitur Apostolorum doctrinam designat. Dicitur enim epistola ab ἐπιστέλλω, quod significat mitto vel mando : quoniam sicut Prophetæ libros suos libris Moysis, in quibus lex plene digesta erat, addiderunt et quasi supermiserunt ad majorem explanationem legis informationemque plebis; ita Apostoli libris quatuor Evangelistarum, in quibus lex nova perfecte contenta est, quædam scripta supermiserunt, ut populum informarent, insurgentesque quæstiones absolverent, atque instantes tunc futurasque hæreses evacuarent. Et hæc scripta appellantur Epistolæ : quarum doctrina respectu evangelicæ doctrinæ, quæ immediate a Christo profluxit, est imperfecta, et ordinatur ad eam sicut ad finem. Intellectus namque Epistolarum disponit ad intellectum Evangeliorum : propterea Epistola ante Evangelium legitur. Quum autem Epistola legitur, sedemus exemplo Mariæ, quæ sedens secus pedes Jesu, attente et avida mente verba ejus audivit :4 taliter enim et nos audire debemus lectionem Epistolæ.

Cognoscendum quoque, quod eorum quæ in Missa dicuntur, quædam a sacerdote pronuntiantur, ea videlicet quibus populus immediate ad Deum ordinatur, ut sunt orationes et gratiarum actiones. Horum tamen quædam in secreto dicit sacerdos, quoniam ad suum officium spectant. Ea vero quæ per ministerium aliorum divinitus tradita sunt, a ministris dicuntur, ut Epistola et Evangelium. Quædam autem a toto choro dicuntur, utputa quæ ad dispositionem populi pertinent.

Ex doctrina vero Epistolarum fideles duplicem fructum consequi debent, videlicet : profectum vitæ, ascendendo de virtute in virtutem gradatim, quod significatur per Graduale ; et item spiritualem lætitiam, juxta illud Apostoli, Gaudete semper in Domino, quod significatur per Alleluia, nomen Hebraicum, cujus interpretatio est, laudate Dominum.5 Et est hoc nomen Alleluia, cœleste et mysticum virtuosumque nomen, ineffabilem Beatorum exsultationem significans magis quam exprimens ; repetitur autem propter duplicem stolam seu gloriam Beatorum, quam nunc sortiuntur in anima, et tandem habebunt in anima et corpore.

Interdum quoque loco Epistolæ legitur aliquid ex veteri Testamento, ad designandum utriusque Testamenti concordiam. Epistolæ autem Apostolorum, per subdiaconos dicuntur ; sed quæ ex veteri lege sumuntur, per inferiores ministros leguntur, non semper, sed tunc dum utriusque legis configuratio insinuatur, ut in jejuniis quatuor temporum, et dum ea celebrantur quæ in veteri Testamento præfigurabantur, sicut Baptismus, Nativitas, Passio.

In officiis insuper luctuosis loco Alleluia canitur Tractus, qui asperitate vocum et prolixitate verborum præsentis vitæ miseriam repræsentat.

Footnotes

  1. Prov. 11, 15. ↩

  2. 1 Cor. xiv, 18. ↩

  3. 1 Cor. xiv, 18. ↩

  4. Luc. x, 39. ↩

  5. Philipp. IV, 4. ↩

Chapter 13 of 40