Skip to the text

Articulus 6

De partibus Missæ.

OFFICIUM Missæ varie a diversis dividitur. Glossa enim super illud ad Timotheum, Obsecro primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, dicit quod Missa dividitur in has quatuor partes. Thomas vero super quartum Sententiarum, dividit Missam in tres partes, videlicet : in principium, quod secundum eum dicitur oratio, usque ad Epistolam durans ;1 in medium, quod est ipsa celebratio, usque ad Postcommunionem perdurans ; et in finem, quæ est gratiarum actio, quæ durat usque ad terminum Missæ. Has partes subdividit octava distinctione libri præfati, sicut videre potest qui hunc modum sequi intendit.2

Alii demum dividunt Missam in quatuor partes, quarum primam appellant præparationem, secundam vero consecrationem, tertiam autem sumptionem, et quartam nominant gratiarum actionem. Hæc autem divisio convenientior videtur et clarior, nec differt a prima nisi in voce : nam eam Missæ partem quam Glossa appellat obsecrationem, ipsa vocat præparationem; partem vero quæ secundum Glossam dicitur oratio, nominat consecrationem; partem quoque quam Glossa appellat postulationem, nuncupat ista divisio sumptionem. Quartam autem partem omnes gratiarum actionem appellant. Prima pars usque ad Offertorium durat, secunda usque ad finem consecrationis, tertia usque post completam Communionem, quarta usque ad finem officii.

Sed ad horum intelligentiam scire oportet differentiam inter obsecrationem, orationem, petitionem et gratiarum actionem. Obsecratio igitur est invocatio Dei cum commemoratione sacrorum seu divinorum, quorum virtute ac merito aliquid impetrare optamus, sicut quum dicimus : Per incarnationem tuam libera nos. Quoniam ergo in prima parte Missæ fit commemoratio Christi, doctrinæ quoque Apostoli et Evangelistarum, cum invocatione et laude divina, idcirco prima pars Missæ obsecratio nuncupatur. Dicit autem Glossa, quod obsecratio est de rebus difficilibus, ut de justificatione impii. Porro petitio est invocatio Dei pro bonis viæ, quæ ordinantur ad ea quæ finaliter desiderantur. Quum ergo in secunda parte Missæ fiat oratio pro benedictione et consecratione panis ac vini in corpus et sanguinem Christi, cujus corpus prout in Sacramento consistit, viaticum dicitur et summum bonum quo in via reficimur ; ideo secunda pars Missæ petitio appellatur, et etiam consecratio, quoniam petitio ad consecrationem ordinatur, et in ea petitio tanquam in ultima principalique parte finitur. Postulatio autem est invocatio Dei pro bonis patriæ. Quum ergo post consecrationem bona quæ habentur in patria, postulentur, merito tertia pars Missæ postulatio dicitur. Postremo gratiarum actio est consummatio orationis, per quam omne bonum ad Deum refertur, atque ad potiora beneficia impetranda via paratur. Quum itaque in ultima parte Missæ hoc fiat, ideo quarta et ultima pars Missæ gratiarum actio dicta est.

Footnotes

  1. dist. VIII, in exposit. textus. ↩

  2. ibidem. ↩

Chapter 7 of 40