Articulus 24
Qualis sit habenda devotio in canone, præsertim in hoc loco.
SPIRITUS est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Si teste Propheta, maledictus est homo qui facit opus Dei negligenter : quanto maledictior, imo quam maledictissimus exstat, qui hoc divinissimum sacramentum, qui hoc cœleste mysterium, qui hoc salutiferum Missæ officium facit negligenter, indevote vel irreverenter? Plane, si non mentitur Apostolus, reus erit corporis et sanguinis Domini.1 Quemadmodum ergo reverenter et digne celebrare aut communicare saluberrimum est, sic irreverenter et negligenter hoc agere, periculosissimum est et prorsus damnabile.
Advertendum ergo, quod ut Hugo de S. Victore testatur et Thomas allegat, devotio triplex est : prima, dum quis verbis intentus est, quatenus ea distincte pronuntiet; secunda, dum homo ad sensum verborum diligenter advertit; tertia, dum quis oculum cordis sui Deo principaliter infigit ac imprimit. Hæc autem triplex devotio ad digne celebrandum exigitur, præsertim in canone, maxime in hoc loco et parte sequenti, in qua verba consecrationis contenta sunt. Debet enim sacerdos sacratissima verba canonis distincte proferre, sensum quoque verborum pro toto suo posse advertere, atque ad Deum totam suam contemplationem principaliter et amorose dirigere, beneficia ejus recolendo, admirando, amando, laudando et amplectendo, omni expulso phantasmate vano, et distractione abjecta. Debet enim cum metu et reverentia in hora consecrationis et immolationis omnipotenti Patri adsistere, atque ardenti affectu ac interno sapore beatissima verba effari. Dicit enim23
Basilius super illud Psalmi, Psallite sapienter, quod sicut gustus corporeus unamquamque cibi particulam seorsum capit, consumit et gustat, sic gustus mentalis ipsius intellectus singula verba psalmodiæ distincte proferre et sapere debet : quanto magis verba Missæ et canonis, ut sacerdos cum Jeremia dicere possit, Factus est sermo Domini in corde meo quasi ignis exæstuans claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens ?
Footnotes
Chapter 25 of 40