Articulus 7
De lotione et confessione sacerdotis, et osculo altaris.
LAVAMINI, mundi estote, auferte manum cogitationum vestrarum. Sicut in Exodo legitur, Moysi Dominus jussit ut sacerdotes lavarentur quando accederent ad ministerium templi. Debet ergo Christi sacerdos, antequam celebrat, manus lavare : primo, propter reverentiam tanti sacramenti ; secundo, ad designandum spiritualem lotionem qua mentem purgari oportet a maculis vitiorum, juxta illud : Amplius lava me ab iniquitate mea ; et rursus : Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine.1 Præterea, secundum Dionysium, lotio digitorum, vel potius extremorum eorum, designat abstersionem minimarum culparum.2 Debet ergo sacerdos non solum mortalia et graviora venialia abhorrere ac fugere, sed et minima quæque peccata vitare, ut omnino mundus et mente collectus ac stabilis Deo adsistat.3 Unde in hujus figura Dominus præcepit Levitis ut raderent omnes pilos carnis suæ. Per pilos enim cogitationes signantur, quæ oriuntur ex corde, quemadmodum pili ex corpore. Tu igitur, Christi sacerdos, antequam corpus et sanguinem Christi, creatoris, salvatoris ac judicis tui, consecrare, contingere, manducare atque potare præsumas, omnes pilos corporis tui radas, id est, omnes cogitationes superfluas curasque sæculares et evagationes vanas abjicias, et Christum ac passionem et beneficia ejus cordi tuo firmiter imprimas, ne ad tantum officium imparatus et indignus accedas : alioqui modicus error in principio magnus erit in fine.
Præterea, quoniam scriptum est, Quoniam iniquitatem meam ego cognosco;4 et, Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino (justus enim, teste Salomone, in principio accusator est sui;56 et Josue ait : Fili mi, da gloriam Deo, et confitere peccatum tuum) :7 propterea presbyter, lotus intus ac foris, sacrisque vestibus velut alter Aaron adornatus, confessionem ante altare facit, quatenus purior fiat, et ad celebrandum paratior. Quis enim est in hac vita sic mundus, ut non sit magis magisque mundandus ?
Facta vero confessione, osculatur altare. Altare enim Christum vel crucem Christi designat, secundum Ambrosium. Per hoc ergo quod osculatur altare, demonstrat se ardentem amorem habere ad Christum, et ad celebranda ejus mysteria;8 velle quoque uniri et conformari passionibus Christi, sciens quia non est servus major domino suo, et quia si compatimur, et conregnabimus.910 Omnes enim qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur.11 Denique, quoniam presbyter Christi vicarius est, per osculum ejus quo osculatur altare, intelligi potest dilectio immediataque unio Filii Dei cum humana natura. Unde sacerdos, dum altare ascendit et osculatur, aliqua devotissima verba dicere debet, et quæ suo affectui dulcius sapiunt, ipsumque altare amorose, tanquam Christum, osculari, quatenus ex ipso, tanquam ex fonte pectoris Christi, gratiam hauriat, id est, devotionem firmam concipiat, dicendo : Ave, benignissime Domine Jesu Christe, divinitate et gratia plenus, misericordia tecum, benedicta passio et vulnera tua, et benedictus sanguis vulnerum tuorum ; vel, Veni, Sancte Spiritus ; aut aliquid simile.
Summa quippe sollicitudine providendum videtur ne tale officium sine actuali et fervida devotione inchoetur. Nam virtus principii in his quæ sequuntur relucet ac permanet, et (sicut prætactum est) modicus defectus in principio magnus efficitur in processu. Debet ergo confessionem ante altare cum magna attentione facere sacerdos, non ex consuetudine arida, ut exterior humiliatio corporis, et item tunsio pectoris, vera sint signa interioris humiliationis atque mentalis redargutionis sui ipsius. Debet etiam cordialiter affectare ut alii orent pro se, et per preces aliorum auxilium sibi adfuturum sperare, pie atque humiliter credens alios meliores et apud Deum magis auditos quam se.
Footnotes
Chapter 8 of 40