Articulus 2
De devotione quæ ad digne celebrandum requiritur et sufficit ad salutem, non tamen ad perfectionem.
QUOD autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.1 Quemadmodum in rebus viventibus anima est principium vitæ naturalis et omnium naturalium operationum ac motuum, sic Dei gratia in anima est principium vitæ meritoriæ omniumque actionum bonarum, secundum illud Apostoli : Gratia Dei sum id quod sum. Quælibet autem actio ex gratia Dei procedens, Deo accepta est. Quicumque ergo in gratia est, si celebret, meritorie agit, et vitam meretur æternam, nisi per negligentiam propriam et voluntatis subversionem gratiam illam amittat in ipso accessu vel prosecutione officii. Talis autem amissio gratiæ non contingit nisi per peccatum mortale, quod caritatem, quæ est vita animæ, exstinguit.234 Mortale vero peccatum incurritur per prævaricationem divini præcepti. Quum ergo Christus hoc divinissimum celebrare sacramentum in sui memoriam, id est in memoriam suæ eximiæ caritatis ad nos atque acerbissimæ et contumeliosissimæ passionis pro nobis, præceperit, dicens, Hæc quotiescumque feceritis, in mei commemorationem facietis; elucescit quod sacerdos sine prædicta Christi memoria celebrans, divinum præceptum transgreditur, et ergo mortaliter peccat. Ex quo innotescit cur communiter dicitur quod ad celebrationem, imo et ad communionem, actualis devotio exigatur, et hoc de necessitate præcepti, ita ut mortaliter peccet qui eam non habet in ipsa celebratione divini mysterii. Prædicta enim memoria sine actuali devotione haberi nequit in eo qui gratiam habet. Hæc namque memoria, quum non sit nisi recognitio beneficiorum bonitatisque Christi, dilectionem accendit: dilectio vero devotionem inducit, sicut ostensum est.
Denique, quamvis ista devotio voluntatis ad digne (id est meritorie) celebrandum sufficiat, non tamen perfecta est, nec debet sacerdos ea esse contentus. Qui enim hac simplici devotione contentus est, modicum sæpe fructum ex celebratione reportat: imo et negligentias multas sæpe incurrit, distractiones phantasiasque plurimas patiendo in Missa. Unde nec ipsam tam suavissimi sacramenti dulcedinem experitur, sed macer et vacuus de pinguissima illa atque opulentissima Christi mensa recedit; nec tantæ caritatis igne succenditur, sed frigidus permanens, in semetipso arescit.
Footnotes
Chapter 3 of 40