Skip to the text

Articulus 26

De quibus sit tractandum in hac editione.

SICUT qui mel multum comedit, non est ei bonum; sic qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria. Dum anima circa operationem unius potentiæ vehementer est occupata, impeditur ne possit intendere actibus aliarum potentiarum suarum :12 idcirco intellectus circa subtiles atque difficiles materias versans, et ad intelligendum atque scrutandum profunda immoderate aut fortiter satagens, frigidum et indevotum facit sæpe affectum. In hac autem conscriptione non fuit intentio movere vel tangere nisi ea quæ affectum excitare et devotioni possunt proficere, exponendo verba Missæ devotius quo valebam. Quamvis ergo circa prædictam canonis partem et eam quæ sequitur, pelagus quoddam immensum difficillimarum quæstionum queat moveri, non tamen hujuscemodi introducere in hoc libello complacuit, quoniam talia in Missa meditari vel considerare non expedit, utputa de mirabilibus quæ in hoc sacramento contingunt; sed talia firmissima fide tanquam certissima supponendo, ea contemplanda sunt in officio Missæ quæ affectum accendere queunt, videlicet : tanta caritas Dei, tanta dignatio et liberalitas Christi, tanta benignitas, atque similia beneficia Regis Salvatorisque nostri; quod tot et tanta pro nostra salute quotidie facit, quod sic nobiscum esse dignatur, quod nobis tam intime conjungi non respuit, sed magis desiderat. Subtiles vero illæ atque profundissimæ considerationes mirabilium Dei in hoc sacramento, devotionem non causant, nisi forte in valde exercitatis, qui solidum cibum capere possunt.3

Footnotes

  1. Prov. xxv, 27. ↩

  2. Ps. xlvi, 6. ↩

  3. Hebr. v, 14. ↩

Chapter 27 of 40