Articulus 22
De quarta parte canonis, scilicet: Hanc igitur oblationem, etc.
HABENTES pontificem magnum, qui penetravit cœlos, Jesum Filium Dei, adeamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus.1 Quanto in canone ad verba consecrationis amplius approximatur, tanto diviniora et devotiora verba funduntur, quæ etiam cum majori gustu cordis et calidiori affectu dicenda sunt. Itaque in hac quarta parte canonis sic Deum orat sacerdos:
Hanc igitur oblationem, id est hæc dona, hæc munera, sicut prædictum est, quæsumus, Domine, ut placatus, id est malorum nostrorum oblitus, accipias, id est, grata et placita sumas, non imputando nobis negligentias et malitias nostras, nec despiciendo ministerium nostrum, sed convertendo oblationem hanc, seu materiam istam oblatam, in corpus Christi et sanguinem, diesque nostros, id est vitam et opera nostra quotidiana, in tua pace disponas, id est, in vera et ordinata ac spirituali tranquillitate gubernes, discordias, perturbationes et lites auferendo, atque ab æterna damnatione nos eripi, et in grege electorum tuorum, id est in numero salvandorum, nos jubeas numerari, per Christum Dominum nostrum. Amen.
Advertendum autem, quod in canone interdum exprimitur oblata materia, puta vinum et panis, in plurali numero, propter diversas naturas accidentalesque formas panis et vini, ut in principio canonis, dum dicitur, hæc dona, hæc munera, etc.; interdum autem exprimitur in singulari, ut in præsenti, dum dicitur, « hanc igitur oblationem », quoniam ordinatur ad sacramentum unum perfectum, quod est Eucharistia.
Footnotes
-
Hebr. IV, 14, 16. ↩
Chapter 23 of 40