Articulus 25
De elucidatione sextæ partis canonis, scilicet : Qui pridie quam pateretur, etc.
DOMINUS noster Jesus Christus in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens, benedixit.1234 Hæc canonis pars historia est, id est narratio rei gestæ. Historia autem attentius legi non potest, neque devotius cogitari, quam ut res ipsa quæ gesta est, ante oculos cordis ponatur, quasi jam fieret, sicque recolatur quod factum est tanquam nunc præsens sit. Unde qui Christi passionem affectuose et quadam interna cum compassione revolvere cupit, debet sic eam recolere quasi in præsentia sua jam fieret, utputa in virtute imaginativa, formando similitudines rerum gestarum quasi præsentium. Sacerdos ergo, ut hanc canonis partem devotissime legat, debet in corde suo describere rem gestam, et eam quasi præsentem adspicere, cogitando videlicet qualiter Christus in novissima cœna inter Apostolos sedens, hoc saluberrimum sacramentum instituit. Itaque dicat :
Qui, scilicet dilectissimus Filius tuus, o Pater cœlestis, accepit panem, talem videlicet quali tunc utebantur Judæi, utputa azymum atque triticeum, in sanctas ac venerabiles manus suas, quæ nunquam ad iniquitatem extentæ sunt, et divinæ voluntatis obedientissimum instrumentum fuerunt, pridie quam pateretur, id est die ante passionem suam proxime præcedente, scilicet feria quinta; et elevatis oculis in cœlum ad te Deum Patrem suum omnipotentem, in quo designavit magnitudinem atque ardorem caritatis suæ, qua desideravit tuum honorem et nostram salutem, tibi gratias agens, id est, omnia sua a te esse recognoscens, et tibi omne bonum adscribens, bene † dixit panem divina sua virtute, fregit, id est divisit, non utique corpus suum consecratum, quum illud sub sacramento indivisibiliter sit, imo sub qualibet parte perfectum et integrum perseveret, sed fregit formas panis consecrati, videlicet dimensiones, seu quantitatem facta consecratione manentem : accidentia namque panis et vini, transsubstantiatis substantiis, permanent et naturales actiones passionesque retinent; deditque discipulis suis, dicens : Accipite et manducate ex hoc omnes : hoc est enim corpus meum.5 Sed quid demonstravit Christus quum dixit, « ex hoc » ? Numquid corpus suum? Non utique : illud namque unusquisque discipulorum integrum sumpsit. Quid ergo demonstrat dum ait, « ex hoc », nisi illud quod est fractionis subjectum? Corpus enim Christi sub qualibet parte quantitatis panis conversi integrum exstat. Christus vero consecravit proprium corpus sub pane integro, et illum, id est quantitatem illius manentem, divisit. Sicque ex eo, scilicet pane consecrato, id est ex quantitate illius, sumpserunt discipuli corpus Christi : nam quilibet partem illius quantitatis accepit, atque sub illa parte totum Christi corpus verissime sumpsit.6
Footnotes
Chapter 26 of 40