Articulus 4
De quatuor considerandis a sacerdote ante celebrationem.
FILII mei, nolite negligere : vos enim elegit Dominus ut stetis coram eo et ministretis ei colatisque eum, et cremetis ei incensum.1 Verba sunt hæc religiosissimi regis Ezechiæ ad Levitas. Quemadmodum decimo de Civitate Dei Augustinus ait, sacrificium exterius atque visibile, interioris invisibilisque sacrificii est sacramentum, id est sacrum signum. Interius vero sacrificium dicitur, quo se spiritus rationalis Deo offert ac subjicit, juxta illud : Sacrificium Deo spiritus contribulatus ; et in Ecclesiastico : Salutare sacrificium, attendere mandatis. In omni autem sacrificio, secundum Augustinum, quatuor sunt pensanda, videlicet : quis offert, cui offert, quid offertur, et quare offertur. Antequam igitur, o Christi sacerdos, ad venerandum Dei altare celebraturus accedas, hæc quatuor, non superficialiter, neque cursorie, sed profunde ac intime penses.
Considera primum te ipsum; vide quam pauper et inops consistas, quam ingratus atque indignus beneficiis tantis, quam irreverenter imperfecteque ambules coram Deo tuo quotidie. De his igitur et aliis malis ac vitiis tuis cordialiter ingemisce, confitere et emenda. — Secundo attende quis sit cui offers. Æterno enim omnipotentique Patri, Deo immenso, vivo ac vero sacrificas. Contemplare bonitatem ac dilectionem ejus super nos, qualiter proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.2 Etenim propter nimiam caritatem suam qua nos dilexit Deus Pater, Filium suum carissimum misit in mundum, ut redempti, vivamus et beatificemur per eum.34 Ex hac consideratione inflammatur dilectio, spes roboratur, ita ut ferventer fiducialiterque accedas. Contemplare etiam majestatem et item justitiam Dei altissimi, quatenus timorate in cunctis te habeas. Si enim columnæ cœli pavent ad nutum ejus, et si angelici spiritus cum reverentiali tremore Deo adsistunt, intendunt, deserviunt :5 cum quanta sollicitudine atque custodia cordis timoreque mentis nos pauperes Deo excelso adstare et sacrificare oportet ?
Tertio debet sacerdos advertere quid offert. Adverte, o celebrans, dignitatem sacrificii tui. Nonne corpus et sanguinem Christi, imo totum Christum, Deum verum ac hominem, offers ?6 Dissimilium unio inconveniens est. Quæ enim conventio lucis ad tenebras, et Christi ad Belial, id est eum qui sine jugo est ? Quis consensus filio Veneris cum Filio Virginis ? Quæ demum conventio superbi, iracundi, gulosi seu invidi, cum miti et humili, cum amoroso et sobrio Filio Dei ? Non ergo tibi licet nec expedit celebrare, Christum tractare vel sumere, nisi te ei similem esse comperias secundum exigentiam tui status, et si non in effectu, tamen in affectu, videlicet ut toto corde vestigia Christi imitari proponas et studeas :7 alioqui reus efficieris corporis et sanguinis ejus. Quum enim Levitici septimo de sacerdotibus veteris Testamenti scriptum sit, Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum quæ oblata est Domino, peribit de populis suis :8 quanto magis sacerdos novæ legis in æternum peribit, si carnaliter ac vitiose vivendo, præsumat Sacramentum corporis et sanguinis Domini consecrare aut sumere ? Unde et Moyses dixit :9 Sacerdotes qui accedunt ad Dominum sanctificantur, ne percutiat eos. Tempus enim est, ut Petrus apostolus dicit, ut incipiat judicium a domo Dei.10
Quarto pensare debet sacerdos quare hanc hostiam offerat. Offertur enim pro vivis ac mortuis ; et præter generalem rationem quam præfigit Ecclesia sacerdoti, potest sacerdos pro variis personis ac causis Missarum celebrare solennia. Ut ergo pro causa qua celebrat, exaudiri mereatur, taliter vivere sicque Deo dignissimo familiaris et carus esse conetur, ut mediator idoneus inter Deum et populum esse possit. Est nempe sacerdos inter Deum et populum medius : quoniam ea quæ populi sunt, scilicet preces, vota et dona eorum, repræsentat et immolat Deo ; ea quoque quæ Dei sunt, utputa gratiam et sacramenta, impetrat, dispensat seu tribuit populo. Debet ergo sacerdos populo in omnibus esse exemplaris, et Deo dilectus ac familiaris.
Footnotes
Chapter 5 of 40