Skip to the text

Articulus 1

Quid sit devotio.

A POSTOLUS ait : De cetero nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.1 Ad talem vitam unusquisque sacerdos ratione suscepti ordinis atque injuncti officii obligatur, ut præinducta verba Apostoli ipsi conveniant et ea in propria persona dicere possit. Debet namque crucis mortificationem jugiter in suo corpore circumferre, quemadmodum monet beatissimus Apostolorum vertex, in prima sua Canonica dicens :2 Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Ideo enim sacri canones instituerunt ut sacerdotes castitatem promittant, quatenus carnis spretis illecebris, Filium Virginis castissimis manibus tractent, puris labiis laudent, impollutoque ore recipiant. Quoniam itaque dictum est, quod sacerdos cum ingenti devotione et actuali attentione celebrare tenetur, declarare oportet quid sit devotio.

Advertendum ergo, quod caritas omnium virtutum prima et ultima dicitur, quamvis eam præcedat fides : fides namque totius spiritualis ædificii fundamentum est atque origo. Nam, teste Isaia, qui incredulus est, infideliter agit; et Habacuc ait :3 Justus meus ex fide vivit.4 Unde in Evangelio sæpius dicitur :5 Fides tua te salvum fecit. Imo, juxta Apostolum, quidquid non est ex fide, peccatum est.6 Quomodo ergo caritas omnium virtutum prima consistit, si fides eam præcedit?7 Sed respondendum, quod effectus virtutis est operantem perficere, et opus ejus Deo acceptum efficere. Quum ergo nulla actio sit meritoria vitæ æternæ seu Deo accepta, nisi a caritate aliquo modo procedat, utputa elicitive vel imperative, juxta illud Apostoli, Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum sicut æs sonans aut cymbalum tinniens;8 ideo caritas prima omnium appellatur virtutum. Caritas enim Deo affectum grate conjungit, et omnium aliarum virtutum operationes ad ultimum finem, qui est Deus gloriosus et sanctus, reducit ac ordinat. Propter quod omnium virtutum ultima nominatur : ipsa est enim regina virtutum et finis earum; et sicut Deus est omnium rerum principium et finis, sic caritas Dei omnium virtutum prima appellari potest ac finis. Unde quidquid cogitamus, effamur vel agimus, ad Dei amorem referre debemus. Nihilo minus fides caritatem præcedere dicitur, quoniam ipsa ad intellectum pertinet, affectumque dirigit, et voluntati ostendit quid diligendum exsistat. Patet ergo, quod fides caritatem præcedit secundum viam generationis; caritas vero fidem præcedit secundum viam perfectionis.

Denique dilectio, quæ est actus caritatis, in cognitione fidei fundatur : et ideo dici solet, quod amor ex cognitione procedit. Dicit enim Psalmista : In meditatione mea exardescet ignis, id est, ardor divinæ dilectionis in mente mea exsurgit dum meditationi intendit. Sed quæri potest, quo-

¹ Ex editione Coloniensi Joannis Soteris, 1532.9101112 modo cognitio causa dilectionis dicatur, quum bonitas rei amatæ sit quæ dilectionem in animo diligentis inducit atque excitat. Et respondendum, quod cognitio boni est causa dilectionis, tanquam via qua ad amorem boni tendit voluntas. Bonitas autem rei, seu ipsum voluntatis objectum, est causa dilectionis motiva et quasi efficiens. Quo igitur cognitio clarior fuerit, et bonitas rei major exstiterit, eo via ad diligendum est melior, et causa amandi intensior. Ipsa quoque dilectio Dei, delectationem habet adjunctam, quemadmodum scriptum est : Memor fui Dei, et delectatus sum; et rursus : Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini; et sequitur : Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.13 Unde devotio nihil aliud est quam prompta voluntatis affectio exsequendi ea quæ Dei sunt et divinum honorem ac cultum concernunt. Devotio ergo ex contemplatione divina, mediante dilectione, causatur. Ex hoc enim quod Deum diligimus et in ejus dilectione gaudemus, inardescit affectus ad ea implenda quæ Deo sunt placita.

Porro, in Domino nostro Jesu Christo est duplex natura, et una persona; et secundum utramque naturam, contemplandus ac diligendus est nobis. Sed quo divina ejus natura præstantior atque perfectior est humanitate assumpta, eo contemplatio Christi secundum naturam divinam, et secundum hanc eumdem diligere, dignior est et item sublimior quam contemplatio ejus secundum naturam humanam, et secundum hanc eum amare. Propter quod ait Apostolus : Et si aliquando Christum secundum carnem cognovimus, tamen jam nunc non novimus.14 Imo in omnibus ita est, quod quanto res cognita melior atque divinior exstat, eo contemplatio ejus desiderabilior est; et amor ex hujuscemodi contemplatione emanans, magis meritorius est et Deo acceptior. Unde ipsius superbenedictæ Deitatis cognitio et supersanctæ Trinitatis speculatio, summe et incomparabiliter appetibilis est. Et dilectio ex tali contemplatione procedens, maxime meritoria est et diligentem deificans.

Sed ad hanc perfectionem nemo pertingere valet, nisi qui Christi conversationem in mundo imitari studuerit, ejus humilitatem sectando, patientiam amplectendo, caritatem sequendo, obedientiam imitando. Qui enim dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare. Radius quippe divinæ lucis in superiori parte rationalis animæ splendere non potest, nec ardor divini amoris in intellectuali appetitu seu voluntate fervere, nisi inferior pars animæ fuerit expurgata ab impetu passionum et sordibus peccatorum.15 Qui igitur Christi divinitatem contemplari et amare desiderat, eum secundum humanam naturam diligenter consideret, prædictas suæ vitæ virtutes vigilanter pensando, efficaciter imitando, et secundum has considerationes eum ferventer amando.16 Tunc enim implebitur in eo illa Christi promissio : Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum.

Footnotes

  1. Galat. vi, 17. ↩

  2. Petr. ii, 21. ↩

    1. xii, 2.
    ↩
  3. Habac. ii, 4. ↩

    1. xiii, 4.
    ↩
    1. xiv, 1.
    ↩
    1. xiv, 2.
    ↩
  4. 1 Cor. xiii, 1. ↩

  5. Rom. xiv, 23. ↩

  6. Matth. ix, 22; ↩

  7. Marc. v, 34; etc. ↩

  8. Isa. xxxi, 2. ↩

  9. Ps. LXXXIII, 3. ↩

  10. II Cor. v, 16. ↩

  11. Ps. LXXVI, 4. ↩

  12. Ibidem. ↩

Chapter 2 of 40