Articulus 18
De explanatione primæ partis canonis, scilicet : Te igitur, etc.
CHRISTUS eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium :1 unde et salvare in perpetuum potest, acce- bent, propter significationem et reverentiam tanti sacramenti : non enim debet panis maculosus esse, vel vinum permixtum, nisi cum modica aqua, quamvis semper in pane triticeo et vino vitis consecratio fieri queat, quamdiu species seu forma naturalis eorum permanserit. Vel dicuntur « illibata » eo modo quo sancta. Dicuntur quoque dona hæc « sancta » et « illibata », quoniam per prolationem sacrorum verborum et signa crucis aptantur et quasi meliorantur, ut sint condigna materia quæ in corpus et sanguinem Christi convertatur. Si enim vestes et templum ac vasa ecclesiæ benedicuntur ac sanctificantur ut sint apta instrumenta divini obsequii, quanto rationabilius est panem et vinum ante consecrationem benedici, ut sint apta materia transsubstantiationis supermirabilis atque divinæ? Nam et aliorum sacramentorum materiæ, propter reverentiam sacramenti, ante usum suum sanctificantur, ut aqua Baptismi vel chrisma seu oleum.
Sequitur : In primis quæ tibi offerimus, id est, « quæ » primo et principaliter « tibi offerimus », pro Ecclesia tua sancta catholica, id est pro omni populo christiano. Bonum quippe commune præferendum est bono particulari atque privato : et ergo ordinavit sancta mater Ecclesia, id est principes fidei nostræ, videlicet sancti Apostoli, ut hoc sacrificium primo atque principaliter offeratur « pro Ecclesia », id est congregatione fidelium, « catholica », id est universali, quia ex omni genere hominum est collecta. Nihilo minus potest sacerdos celebrare pro causa particulari ac proprio bono, prout devotio suggerit vel necessitas exigit : nam quod hoc sacrificium fit pro tota Ecclesia, est ex institutione sanctorum Patrum, quorum fuit bonum commune respicere; sed sacerdos, ex speciali affectu et ordinatione, hoc sacrificium offerre potest pro qualibet pia causa, dirigendo affectum atque intentionem suam ad id quod specialiter cupit adipisci a Domino.
Sequitur : Quam, scilicet Ecclesiam, digneris pacificare, lites atque discordias auferendo, et inimicos fidei deprimendo ac dejiciendo, custodire, id est a malis protegere vel in bono conservare, adunare, hæreses et schismata destruendo, et regere, id est ad ultimum finem atque æternam felicitatem dirigere. Quamvis autem pro tota plebe christiana sit in Missa generaliter et primo orandum, tamen pro summo Pontifice et proprio pastore præcipue exorare oportet, deinde pro his qui in populo christiano excellentius clarent et pluribus prosunt, fidemque per suam sapientiam defendunt atque exponunt, de quibus in Daniele scriptum est : Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt plurimos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. Idcirco canon descendit ad orandum in speciali pro personis hujusmodi. Additur namque : una, id est simul, cum famulo tuo, Papa nostro, et antistite nostro, id est proprio episcopo, qui spiritualiter præest, et rege nostro, id est imperatore Romano, qui in civili regimine præsidet : tamen in Papa est utriusque potestatis plenitudo; et omnibus orthodoxis, id est gloriose seu excellenter fidelibus, qui doctrina et vita splendent in militanti Ecclesia. Sicut enim tales multis sunt utiles, sic fiunt multis nocivi, si gratiam perdant atque carnaliter vivant : et ergo specialiter pro ipsis expedit exorare. Additur quoque in canone : Atque catholicæ et apostolicæ fidei cultoribus : nam et pro talibus orat Ecclesia, qui non solum fide sed opere et veritate fideles sunt. Pro his ergo orat sacerdos præcipue, ut Deus Pater dignetur eos pacificare, custodire, adunare ac regere.
Footnotes
-
Hebr. VII, 24, 25. ↩
Chapter 19 of 40