Articulus 20
De secunda parte canonis, et de modo commemorandi pro quibus oratur.
LOCUTUS est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : Sic benedicetis filiis Israel : Benedicat tibi Dominus, et custodiat te ; ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tibi, et det tibi pacem. Quemadmodum ait Apostolus, qui diligit proximum, legem implevit. Sed qui vere alium diligit, actum dilectionis ei impendit. Quum ergo Sacramentum altaris institutum sit pro salute totius Ecclesiæ, ideo in Missa est pro vivis mortuisque orandum, et specialiter pro his qui nobis propinquiores aut cariores seu magis benefici sunt. Pro talibus igitur orat sacerdos, dicens :
Memento, Domine, videlicet Deus Pater, ad quem orationes canonis diriguntur, famulorum famularumque tuarum.12 Et tunc sacerdos intra se exprimit seu cogitat eos pro quibus orat in speciali. Dicimus autem Deo, « Memento, Domine », id est recordare: non quod in Deum cadat oblivio, sed ut per modum recordantis se habet, reminiscendo misericordiæ suæ, et subveniendo in omni tribulatione et necessitate, et tribuendo dona gratiarum quæ postulantur ab ipso.
Sed quum in canone debeat intellectus sacerdotis maxime esse divinis infixus atque sensibilia deserens, mirum videtur quod in hoc loco fit memoria hominum in carne viventium, quum talis memoria contemplationem impedire et evagationem inducere soleat. Et respondendum, quod hic fit rationabiliter vivorum memoria: sed ne talis memoria devotionem impediat, vel distractionem inducat, caute agenda est, non nimis immorando considerationi personarum, vel circumstantiarum et rerum quæ eas concernunt; sed potius in principio hujus memoriæ debet sacerdos oculum cordis sui contemplationi Dei vehementer infigere, cogitando de Deo ea quæ devotionem atque fervorem caritatis magis accendunt, et tunc in tali mentis fervore Deum ardenter orando ut se exaudire dignetur pro his quos nominabit, ipsas vero personas cursorie meditando, sed bona quæ eis petit, intente et amorose rogando.
Itaque sic aut simili modo poterit sacerdos affectum suum formare: O Deus Pater, Deus æterne, adorande, dulcissime, immense, incomprehensibilis, etc., propter infinitam misericordiam tuam, propter caritatem tuam paternam, propter bonitatem tuam immensam, propter omnem beatitudinem tuam, propter superessentialem perfectionem et universam dulcedinem tuam, etc., exaudi et suscipe me, dando gratiam talem vel talem his pro quibus te oro. Et tunc nominet eos intra se, non immorando considerationi eorum. Vel sic: O Pater æterne, per unigenitum Filium tuum, Jesum Christum, Dominum nostrum, per omnia mysteria ac beneficia ejus, per omnia quæ pro nostra salute fecit ac pertulit, per beatissimam virginem Mariam, et omnium Sanctorum preces et merita, ad laudem, gloriam et reverentiam superbeatissimæ Trinitatis, per omnem bonitatem, caritatem, misericordiam et plenitudinem ejus super omne genus humanum, propter infinitam perfectionem, sanctitatem et gloriam ejus, propter omnem communicationem et emanationem ejus ad intra, propter superbeatissimam et æternam consistentiam ejus, ob omnem dilectionem ejus, mutuam intuitionem, complacentiam et fruitionem, et ob omnem rationem suæ mutuæ dilectionis: succurre universæ Ecclesiæ tuæ, da ei unionem, pacem et reformationem in omnibus; infideles reprime et converte; miserere omnibus propinquis, commissis et benefactoribus meis, specialiter illis et illis, et mihi ipsi da emendationem et reformationem in omnibus, omnem gratiam, virtutem et efficaciam hujus beatissimi sacramenti. Juxta hunc modum teneat memoriam defunctorum, et precem hanc fundat ante sumptionem per allocutionem internam.
Denique additur statim in canone: et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita est, et nota devotio. Solus enim Deus corda scrutatur, et interiora animæ intuetur.3 Pro his igitur qui principaliter officio Missæ intersunt, sacerdos specialiter orat. Sed interdum nemo circumstat, nisi minister unus; sed tunc minister gerit personam Ecclesiæ. Vel per circumstantes, possunt intelligi non tantum qui localiter adstant, sed omnes qui spiritualiter adsunt, quibus divinorum celebratio placet, et qui Christo per caritatem uniti sunt, atque ad mysticum ejus corpus pertinere noscuntur.
Sequitur: Pro quibus tibi offerimus, vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis, id est materiam istam consecrandam eo respectu ut facta consecratione offeramus tibi sacramentum perfectum, et sacrificium consummatum, quod est corpus Christi et sanguis ejus. « Vel qui tibi offerunt », scilicet « hoc sacrificium laudis », potest referri ad ipsos sacerdotes qui sacramentum conficiunt (debet enim sacerdos pro se ipso et sacerdotibus exorare), vel ad ipsos adstantes, qui dicuntur hoc sacrificium laudis offerre, in quantum sacerdoti offerenti per consensum affectus et preces cooperantur, vel eum ad celebrandum induxerunt aut adjuverunt.
Deinde manifestatur pro quibus rebus offeratur, dum subditur : pro se, id est pro propria sua persona, suisque omnibus, id est pro aliis amicis, propinquis, vel commissis, et item pro rebus quæ ad eos pertinent, ut sunt bona temporalia, pro quibus orandum est ut moderate conserventur a Deo. Et hoc magis explanatur per verba sequentia, quæ non sunt nisi expositio hujus quod dictum est. Additur namque : Pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suæ, tibi reddunt vota sua æterno Deo, vivo et vero. Per hoc enim quod « reddunt Deo vota sua », id est, effundunt coram eo desideria sua, « pro redemptione animarum suarum », id est pro indulgentia peccatorum, « pro spe salutis », id est pro impetratione felicitatis (sumitur enim hic spes pro re sperata), « et incolumitatis suæ », id est corporalis sanitatis, in quantum expedit animæ : per hoc, inquam, quod hæc faciunt circumstantes, dicuntur offerre hoc sacrificium laudis « pro se suisque omnibus », præsertim dum bona prædicta a Deo adipisci nituntur non propriis meritis, sed virtute Sacramenti altaris.
Porro sacrificium istud, « sacrificium laudis » vocatur, quia per ipsum laus Deo offertur, in quantum beneficia ejus recoluntur : quod in Missa potissime fieri palam est. Quamvis autem quælibet divina Persona sit Deus æternus, et omnes tres non nisi unus Deus æternus, Patri tamen æternitas appropriatur, quoniam ipse solus a nullo est, juxta illud Hilarii secundo de Trinitate : Æternitas est in Patre, species in imagine, usus in munere. Species quippe, id est perfecta similitudo et pulchritudo, est in imagine, id est in Filio; usus vero, id est communio Patris ac Filii, est in munere, id est in Spiritu Sancto, qui est donum amborum.
Footnotes
Chapter 21 of 40