Skip to the text

Articulus 28

De intellectu septimæ partis canonis, scilicet : Simili modo postquam cœnatum est, etc.

SANGUIS Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi. Præsens canonis pars historia est, describens quomodo Christus sanguinem suum consecravit ex vino : idcirco, sicut prædictum est de modo cogitandi aut formandi affectum in prolatione præcedentis partis canonis, quæ est de consecratione corporis Christi, sic et nunc intelligendum est quantum ad hanc canonis partem. Cujus exordium est :

Simili modo, id est tali modo sicut de pane prædictum est, postquam cœnatum est, id est post esum agni paschalis : non quod tota cœna tunc fuerit consummata, ut videtur, quum dicat Matthæus, Cœnantibus autem illis, accepit Jesus panem, et similiter postea calicem.1 Imo, sicut ex evangelio Joannis colligitur, Christus dedit Judæ buccellam post hujus sacramenti institutionem. Ait enim Joannes : Quum ergo accepisset ille (scilicet Judas) buccellam, exivit continuo.2 Et tamen Judas Christi corpus accepit, sicut ostensum est. Hic ergo sumitur cœna pro esu agni paschalis. Vel dicitur cœna jam facta, quoniam pars ejus completa fuit. Vel dicitur, « postquam cœnatum est », quia jam quasi completa fuerat cœna : frequenter namque adscribitur aliquid toti ratione partis in sacra Scriptura.3 Accipiens Jesus et hunc præclarum calicem, id est « calicem » istum « præclarum » quem iste calix designat, vel « hunc », id est similem secundum genus vel speciem :45 qui calix vocatur præclarus, quoniam dignus fuit tangi a Christo, et esse instrumentum tam divinissimæ conversionis vini in sanguinem Christi, ac vas tam pretiosissimi sanguinis ; in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi gratias agens, bene † dixit :6 quæ verba ante exposita sunt ;7 deditque discipulis suis, dicens :

Accipite et bibite ex eo, id est ex calice isto sanguinem continente, omnes. Hunc ergo Judas bibisse videtur. Hic est enim calix sanguinis mei. Ponitur hic continens pro contento, ut sit sensus : Hic est sanguis meus per modum potus in calice exhibitus. Et potius dicit, « calix sanguinis mei », quam sanguis meus : quoniam hoc sacramentum ministratur ut potus spiritualis animæ ; sanguis autem non dicit aliquid per modum potabilis, sed calix. Sequitur : novi et æterni Testamenti, id est, hic est calix sanguinis mei, per quem sanguinem novum atque æternum Testamentum confirmatum est et initiatum. Testamentum namque est ultimata distributio seu dispensatio bonorum, morte testatoris firmata. Quum ergo Christus per mortem et sanguinem corporis sui, spiritualia atque cœlestia bona nobis donaverit, merito fides et lex ejus novum Testamentum appellatur, quod utique confirmatum est morte mediatoris Dei et hominum, Jesu Christi.8 Dicitur quoque Testamentum hoc novum, tum quia in Cœna incepit, tum quoniam vetustatem peccati delet et in novitatem spiritualem adducit, quatenus renovetur ut aquilæ juventus nostra, et secundum Apostolum, in novitate vitæ ambulemus. Dicitur item hoc testamentum Christi9 æternum, non quia ab æterno fuit, vel a principio mundi, nisi in prædestinatione divina præfigurationeque mystica, sed quia nunquam deficiet, nec aliud ei testamentum succedet, quemadmodum veteri Testamento lex Christi successit et illud evacuavit.10 Sequitur : mysterium fidei, id est secretum et occultissimum in fide christiana. Quod enim sub forma vini sit sanguis Christi, secretum est valde, et omni intellectui creato incomprehensibile : imo, secundum Ægidium de Roma, angeli sancti hoc capere nequeunt. Hoc ergo sanguinis sacramentum est quoddam « mysterium fidei », et quasi objectum ipsius, quoniam fides versatur circa istud mysterium tanquam circa objectum : nam sola fide tenetur et creditur sub his sensibilibus formis contineri corpus et sanguinem Christi. Sequitur : qui pro vobis, scilicet Apostolis, et pro multis, id est pro universis electis, effundetur in remissionem peccatorum, tam originalium quam actualium. Sanguis quippe Christi pro omnibus est effusus, quantum ad sufficientiam ; sed quantum ad efficientiam seu efficaciam, pro solis prædestinatis effusus est.

Hæc quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis. Hæc verba non pertinent ad formam consecrationis, sed his verbis aut similibus contulit Christus Apostolis sacramentum Ordinis, faciens eos sacerdotes, et committens eis exsecutionem hujus mysterii.

Footnotes

  1. Matth. XXVI, 26, 27. ↩

  2. Joana. II, 30. ↩

  3. Matth. XXVII, 22. ↩

  4. Loc. XXV, 2. ↩

  5. Marc. II, 23. 24. ↩

  6. Hebr. II, 14. ↩

  7. p. 361 D. ↩

  8. Hebr. xx, 17. ↩

  9. Rom. vi, 4. ↩

  10. Ps. cu, 5. ↩

Chapter 29 of 40